| litteris consulis praetorisque <lectis censuere patres> M. | 22.57.1.1 |
| Claudium, qui classi ad Ostiam stanti praeesset, Canusium | |
| ad exercitum mittendum scribendumque consuli et, cum | |
| praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore, quan- | |
| tum per commodum rei publicae fieri posset, Romam ueniret. | 5 |
| territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum | 2.1 |
| quod duae Uestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri | |
| compertae et altera sub terra, uti mos est, ad portam Colli- | |
| nam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciuerat; | |
| L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices | 3.1 |
| appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice | |
| maximo eo usque uirgis in comitio caesus erat ut inter uerbera | |
| exspiraret. hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in pro- | 4.1 |
| digium uersum esset, decemuiri libros adire iussi sunt et | 5.1 |
| Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est scisci- | |
| tatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare | |
| et quaenam futura finis tantis cladibus foret. interim ex | 6.1 |
| fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta, inter | |
| quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bouario sub | |
| terram uiui demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam | |
| ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum. | 5 |
| placatis satis, ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab | 7.1 |
| Ostia mille et quingentos milites quos in classem scriptos | |
| habebat Romam, ut urbi praesidio essent, mittit; ipse legione | 8.1 |
| classica—ea legio tertia erat—cum tribunis militum Teanum | |
| Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae | |
| paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. | |
| inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. | 9.1 |
| Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab | |
| annis septemdecim et quosdam praetextatos scribunt; quat- | |
| tuor ex his legiones et mille equites effecti. item ad socios | 10.1 |
| Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mit- | |
| tunt. arma, tela, alia parari iubent et uetera spolia hostium | |
| detrahunt templis porticibusque. et aliam formam noui | 11.1 |
| dilectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo | |
| milia iuuenum ualidorum ex seruitiis, prius sciscitantes sin- | |
| gulos uellentne militare, empta publice armauerunt. hic | 12.1 |
| miles magis placuit, cum pretio minore redimendi captiuos | |
| copia fieret. |