| namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas | 22.58.1.1 |
| pugnam uictoris magis quam bellum gerentis intentus curis, | |
| cum captiuis productis segregatisque socios, sicut ante ad | 2.1 |
| Trebiam Trasumennumque lacum, benigne adlocutus sine | |
| pretio dimisisset, Romanos quoque uocatos, quod nunquam | |
| alias antea, satis miti sermone adloquitur: non interneciuum | 3.1 |
| sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio | |
| certare. et patres uirtuti Romanae cessisse et se id adniti | |
| ut suae in uicem simul felicitati et uirtuti cedatur. itaque | 4.1 |
| redimendi se captiuis copiam facere; pretium fore in capita | |
| equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, seruo | |
| centenos. quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad | 5.1 |
| id pretium quo pepigerant dedentes se, laeti tamen quam- | |
| cumque condicionem paciscendi acceperunt. placuit suffra- | 6.1 |
| gio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec | |
| pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum. | |
| missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte | 7.1 |
| ad pacem inclinaret animus, condiciones ferret. cum egressi | 8.1 |
| castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii homo | |
| uelut aliquid oblitus, iuris iurandi soluendi causa cum in | |
| castra redisset, ante noctem comites adsequitur. ubi Ro- | 9.1 |
| mam uenire eos nuntiatum est, Carthaloni obuiam lictor | |
| missus, qui dictatoris uerbis nuntiaret ut ante noctem exce- | |
| deret finibus Romanis. |