| legatis captiuorum senatus ab dictatore datus est, quorum | 22.59.1.1 |
| princeps: 'M. Iuni uosque, patres conscripti' inquit, 'nemo | |
| nostrum ignorat nulli unquam ciuitati uiliores fuisse captiuos | |
| quam nostrae; ceterum, nisi nobis plus iusto nostra placet | 2.1 |
| causa, non alii unquam minus neglegendi uobis quam nos in | |
| hostium potestatem uenerunt. non enim in acie per timo- | 3.1 |
| rem arma tradidimus sed cum prope ad noctem superstantes | |
| cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra | |
| recepimus nos; diei reliquum ac noctem insequentem, fessi | 4.1 |
| labore ac uolneribus, uallum sumus tutati; postero die, cum | 5.1 |
| circumsessi ab exercitu uictore aqua arceremur nec ulla iam | |
| per confertos hostes erumpendi spes esset nec esse nefas | |
| duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra | |
| trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem re- | 5 |
| stare, tunc demum pacti sumus pretium quo redempti dimit- | 6.1 |
| teremur, arma in quibus nihil iam auxilii erat hosti tradidi- | |
| mus. maiores quoque acceperamus se a Gallis auro rede- | 7.1 |
| misse et patres uestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, | |
| legatos tamen [ad] captiuorum redimendorum gratia Taren- | |
| tum misisse. atqui et <ad> Alliam cum Gallis et ad Hera- | 8.1 |
| cleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam | |
| pauore et fuga pugna fuit: Cannenses campos acerui Ro- | |
| manorum corporum tegunt, nec supersumus pugnae nisi in | |
| quibus trucidandis et ferrum et uires hostem defecerunt. | 5 |
| sunt etiam de nostris quidam qui ne in acie quidem fuerunt | 9.1 |
| sed praesidio castris relicti, cum castra traderentur, in pote- | |
| statem hostium uenerunt. haud equidem ullius ciuis et | 10.1 |
| commilitonis fortunae aut condicioni inuideo, nec premendo | |
| alium me extulisse uelim: ne illi quidem, nisi pernicitatis | |
| pedum et cursus aliquod praemium est, qui plerique inermes | |
| ex acie fugientes non prius quam Uenusiae aut Canusii con- | 5 |
| stiterunt, se nobis merito praetulerint gloriatique sint in se | |
| plus quam in nobis praesidii rei publicae esse. sed illis et | 11.1 |
| bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptio- | |
| ribus pro patria, quod beneficio uestro redempti atque in | |
| patriam restituti fuerimus. | |
| dilectum ex omni aetate et fortuna habetis; octo milia | 12.1 |
| seruorum audio armari. non minor numerus noster est nec | |
| maiore pretio redimi possumus quam ii emuntur; nam si | |
| conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam. | |
| illud etiam in tali consilio animaduertendum uobis censeam, | 13.1 |
| patres conscripti, si iam duriores esse uelitis, quod nullo | |
| nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis. Pyrrho | 14.1 |
| uidelicet, qui [uos] hospitum numero captiuos habuit? an | |
| barbaro ac Poeno, qui utrum auarior an crudelior sit uix | |
| existimari potest? si uideatis catenas, squalorem, deformi- | 15.1 |
| tatem ciuium uestrorum, non minus profecto uos ea species | |
| moueat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus | |
| campis legiones uestras. intueri potestis sollicitudinem et | 16.1 |
| lacrimas in uestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum | |
| exspectantiumque responsum uestrum. cum ii pro nobis | |
| proque iis qui absunt ita suspensi ac solliciti sint, quem cen- | |
| setis animum ipsorum esse quorum in discrimine uita | 5 |
| libertasque est? si, mediusfidius, ipse in nos mitis Hannibal | 17.1 |
| contra naturam suam esse uelit, nihil tamen nobis uita opus | |
| esse censeamus cum indigni ut redimeremur a uobis uisi | |
| simus. rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine | 18.1 |
| pretio captiui; sed rediere cum legatis, primoribus ciuitatis, | |
| ad redimendos sese missis. redeam ego in patriam trecen- | |
| tis nummis non aestimatus ciuis? suum quisque animum, | |
| patres conscripti. scio in discrimine esse uitam corpusque | 19.1 |
| meum; magis me famae periculum mouet, ne a uobis | |
| damnati ac repulsi abeamus; neque enim uos pretio peper- | |
| cisse homines credent.' |