| ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio | 22.60.1.1 |
| erat, clamor flebilis est sublatus manusque ad curiam tende- | |
| bant orantes ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. | |
| feminas quoque metus ac necessitas in foro [ac] turbae | 2.1 |
| uirorum immiscuerat. senatus summotis arbitris consuli | |
| coeptus. ibi cum sententiis uariaretur et alii redimendos | 3.1 |
| de publico, alii nullam publice impensam faciendam nec | |
| prohibendos ex priuato redimi; si quibus argentum in | 4.1 |
| praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam | |
| praedibusque ac praediis cauendum populo censerent, tum | 5.1 |
| T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque | |
| uidebatur, seueritatis, interrogatus sententiam ita locutus | |
| fertur: | |
| 'si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium | 6.1 |
| potestate sunt ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum | |
| breui sententiam peregissem; quid enim aliud quam ad- | 7.1 |
| monendi essetis ut morem traditum a patribus necessario ad | |
| rem militarem exemplo seruaretis? nunc autem, cum prope | |
| gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non | |
| captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis qui Uenusiam | 5 |
| Canusiumque peruenerunt atque ipsi C. Terentio consuli | |
| aequum censuerint, nihil uos eorum, patres conscripti, quae | |
| illic acta sunt ignorare patiar. atque utinam haec, quae | 8.1 |
| apud uos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, | |
| optimum testem ignauiae cuiusque et uirtutis, aut unus hic | |
| saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti | |
| essent, milites hodie in castris Romanis non captiui in | 5 |
| hostium potestate essent. sed cum fessis pugnando hosti- | 9.1 |
| bus, tum uictoria laetis et ipsis plerique regressis in castra | |
| sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent et septem | |
| milia armatorum hominum erumpere etiam <per> confertos | |
| hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque | 5 |
| alium sequi uoluerunt. nocte prope tota P. Sempronius | 10.1 |
| Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas | |
| hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum | |
| nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante | |
| lucem peruenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. si | 11.1 |
| ut auorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, | |
| si ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius | |
| Flamma trecentis uoluntariis, cum ad tumulum eos capiendum | |
| situm inter medios duceret hostes, dixit "moriamur, milites, | 5 |
| et morte nostra eripiamus ex obsidione circumuentas legiones", | |
| si hoc P. Sempronius diceret, nec uiros quidem nec Romanos | 12.1 |
| uos duceret, si nemo tantae uirtutis exstitisset comes. uiam | 13.1 |
| non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; | |
| reduces in patriam ad parentes, ad coniuges ac liberos facit. | |
| ut seruemini, deest uobis animus: quid, si moriendum pro | 14.1 |
| patria esset, faceretis? quinquaginta milia ciuium sociorum- | |
| que circa uos eo ipso die caesa iacent. si tot exempla | |
| uirtutis non mouent, nihil unquam mouebit; si tanta clades | |
| uilem uitam non fecit, nulla faciet. | 5 |
| liberi atque incolumes desiderate patriam; immo deside- | 15.1 |
| rate, dum patria est, dum ciues eius estis. sero nunc deside- | |
| ratis, deminuti capite, [abalienati iure ciuium] serui Car- | |
| thaginiensium facti. pretio redituri estis eo unde ignauia | 16.1 |
| ac nequitia abistis? P. Sempronium ciuem uestrum non | |
| audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem | |
| post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem. | |
| quam<quam quid> ego ignauiam istorum accuso, cum scelus | 17.1 |
| possim accusare? non modo enim sequi recusarunt bene | |
| monentem sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis | |
| gladiis uiri fortissimi inertes summouissent. prius, inquam, | |
| P. Sempronio per ciuium agmen quam per hostium fuit | 5 |
| erumpendum. hos ciues patria desideret, quorum si ceteri | 18.1 |
| similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pu- | |
| gnauerunt ciuem haberet? ex milibus septem armatorum | 19.1 |
| sescenti exstiterunt qui erumpere auderent, qui in patriam | |
| liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes ob- | |
| stitere; quam tutum iter duarum prope legionum agmini | 20.1 |
| futurum censetis fuisse? haberetis hodie uiginti milia arma- | |
| torum Canusii fortia, fidelia, patres conscripti. nunc autem | |
| quemadmodum hi boni fidelesque—nam "fortes" ne ipsi | |
| quidem dixerint—ciues esse possunt? nisi quis credere | 21.1 |
| potest aut adfuisse erumpentibus qui, ne erumperent, | |
| obsistere conati sunt, aut non inuidere eos cum incolumitati, | |
| tum gloriae illorum per uirtutem partae, cum sibi timorem | |
| ignauiamque seruitutis ignominiosae causam esse sciant. | 5 |
| maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem | 22.1 |
| exspectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. | |
| <at> ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda | |
| fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot | 23.1 |
| obsessi uallum armis, se ipsi tutati uallo sunt; tandem ultima | |
| ausi passique, cum omnia subsidia uitae deessent adfectisque | |
| fame uiribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus | |
| magis humanis quam armis uicti sunt. orto sole ab hosti- | 24.1 |
| bus ad uallum accessum; ante secundam horam, nullam | |
| fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. | |
| haec uobis istorum per biduum militia fuit. cum in acie | 25.1 |
| stare ac pugnare decuerat, [cum] in castra refugerunt; cum | |
| pro uallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie | |
| neque in castris utiles. et uos redimam? cum erumpere | 26.1 |
| e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere <et> | |
| castra tutari armis necesse est, et castra et arma et uos ipsos | |
| traditis hosti. ego non magis istos redimendos, patres | 27.1 |
| conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per | |
| medios hostes e castris eruperunt ac per summam uirtutem | |
| se patriae restituerunt.' |