| postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque pleros- | 22.61.1.1 |
| que captiui cognatione attingebant, praeter exemplum | |
| ciuitatis minime in captiuos iam inde antiquitus indulgentis, | |
| pecuniae quoque summa homines mouit, quia nec aerarium | 2.1 |
| exhauriri, magna iam summa erogata in seruos ad militiam | |
| emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime huiusce | |
| rei, ut fama erat, egentem, locupletari uolebant. cum triste | 3.1 |
| responsum non redimi captiuos redditum esset nouusque | |
| super ueterem luctus tot iactura ciuium adiectus esset, cum | |
| magnis fletibus questibus legatos ad portam prosecuti sunt. | |
| unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure | 4.1 |
| iurando se exsoluisset. quod ubi innotuit relatumque ad | |
| senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custo- | |
| dibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. | |
| est et alia de captiuis fama: decem primos uenisse; de | 5.1 |
| eis cum dubitatum in senatu esset admitterentur in urbem | |
| necne, ita admissos esse ne tamen iis senatus daretur; mo- | 6.1 |
| rantibus deinde longius omnium spe alios tres insuper legatos | |
| uenisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; | |
| tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redi- | 7.1 |
| mendis captiuis relatum esse nec censuisse redimendos | |
| senatum; et nouos legatos tres ad Hannibalem reuertisse, | |
| decem ueteres remansisse, quod per causam recognoscendi | 8.1 |
| nomina captiuorum ad Hannibalem ex itinere regressi | |
| religione sese exsoluissent; de iis dedendis magna con- | |
| tentione actum in senatu esse uictosque paucis sententiis qui | |
| dedendos censuerint; ceterum proximis censoribus adeo | 9.1 |
| omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam | |
| eorum mortem sibi ipsi extemplo consciuerint, ceteri non | |
| foro solum omni deinde uita sed prope luce ac publico | |
| caruerint. mirari magis adeo discrepare inter auctores quam | 10.1 |
| quid ueri sit discernere queas. | |
| quanto autem maior ea clades superioribus cladibus | |
| fuerit uel ea res indicio <est quod fides socio>rum, quae ad | |
| eam diem firma steterat, tum labare coepit nulla profecto | 5 |
| alia de re quam quod desperauerant de imperio. defecere | 11.1 |
| autem ad Poenos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, | |
| Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, | 12.1 |
| Lucani, praeter hos Uzentini, et Graecorum omnis ferme | |
| ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisal- | |
| pini omnes Galli. nec tamen eae clades defectionesque | 13.1 |
| sociorum mouerunt ut pacis usquam mentio apud Romanos | |
| fieret neque ante consulis Romam aduentum nec postquam | |
| is rediit renouauitque memoriam acceptae cladis; quo in | 14.1 |
| tempore ipso adeo magno animo ciuitas fuit ut consuli ex | |
| tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et | |
| obuiam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae | |
| actae quod de re publica non desperasset; qui si Car- | 15.1 |
| thaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii | |
| foret. |