| Hannibal post Cannensem pugnam <castraque> capta | 23.1.1.1 |
| ac direpta confestim ex Apulia in Samnium mouerat, accitus | |
| in Hirpinos a Statio <Trebio> pollicente se Compsam tradi- | |
| turum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed | 2.1 |
| premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam | |
| Romanorum potentis. post famam Cannensis pugnae uol- | 3.1 |
| gatumque Trebi sermonibus aduentum Hannibalis cum | |
| Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs | |
| Poeno praesidiumque acceptum est. ibi praeda omni | 4.1 |
| atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem | |
| regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis accipere aut | |
| detractantes cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum | 5.1 |
| Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut | |
| urbem maritimam haberet. ubi fines Neapolitanorum in- | 6.1 |
| trauit, Numidas partim in insidiis—et pleraeque cauae sunt | |
| uiae sinusque occulti—quacumque apte poterat disposuit, | |
| alios prae se actam praedam ex agris ostentantes obequitare | |
| portis iussit. in quos, quia nec multi et incompositi uide- | 7.1 |
| bantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus con- | |
| sulto tracta in insidias circumuenta est; nec euasisset quis- | 8.1 |
| quam, ni mare propinquum et haud procul litore naues, | |
| piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent | |
| effugium. aliquot tamen eo proelio nobiles iuuenes capti | 9.1 |
| caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intempe- | |
| rantius cedentes secutus cecidit. ab urbe oppugnanda Poe- | 10.1 |
| num absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta | |
| oppugnanti. |