| inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate | 23.2.1.1 |
| atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta | |
| omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis. | |
| senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuuius Calauius fece- | 2.1 |
| rat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus | |
| nanctus opes. is cum eo forte anno, quo res male gesta ad | 3.1 |
| Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu | |
| infestam senatui plebem ratus per occasionem nouandi res | |
| magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum | |
| uictore exercitu uenisset, trucidato senatu traderet Capuam | 5 |
| Poenis, improbus homo sed non ad extremum perditus, cum | 4.1 |
| mallet incolumi quam euersa re publica dominari, nullam | |
| autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, | |
| rationem iniit qua et senatum seruaret et obnoxium sibi | |
| ac plebi faceret. uocato senatu cum sibi defectionis ab | 5.1 |
| Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium | |
| fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Ap. Claudi | 6.1 |
| filia haberet filiamque Romam nuptum M. Liuio dedisset; | |
| ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare; | |
| non enim per defectionem ad tollendum ex ciuitate senatum | 7.1 |
| plebem spectare sed per caedem senatus uacuam rem publi- | |
| cam tradere Hannibali ac Poenis uelle; eo se periculo | 8.1 |
| posse liberare eos si permittant sibi et certaminum in re | |
| publica obliti credant,—cum omnes uicti metu permitterent, | |
| 'claudam' inquit 'in curia uos et, tamquam et ipse cogitati | 9.1 |
| facinoris particeps, approbando consilia quibus nequiquam | |
| aduersarer uiam saluti uestrae inueniam. in hoc fidem, | |
| quam uoltis ipsi, accipite.' fide data egressus claudi curiam | 10.1 |
| iubet praesidiumque in uestibulo relinquit ne quis adire | |
| curiam iniussu suo neue inde egredi possit. |