| tum uocato ad contionem populo 'quod saepe' inquit | 23.3.1.1 |
| 'optastis, Campani, ut supplicii sumendi uobis ex im- | |
| probo ac detestabili senatu potestas esset, eam non per | 2.1 |
| tumultum expugnantes domos singulorum, quas praesidiis | |
| clientium seruorumque tuentur, cum summo uestro periculo, | |
| sed tutam habetis ac liberam; clausos omnes in curia acci- | |
| pite, solos, inermes. nec quicquam raptim aut forte temere | 3.1 |
| egeritis; de singulorum capite uobis ius sententiae dicendae | |
| faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat; sed | 4.1 |
| ante omnia ita uos irae indulgere oportet, ut potiorem ira | |
| salutem atque utilitatem uestram habeatis. etenim hos, ut | |
| opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non | |
| uoltis; quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod | 5.1 |
| unum liberae ciuitatis consilium est, senatus habendus est. | |
| itaque duae res simul agendae uobis sunt, ut et ueterem | |
| senatum tollatis et nouum cooptetis. citari singulos sena- | 6.1 |
| tores iubebo de quorum capite uos consulam; quod de | |
| quoque censueritis fiet; sed prius in eius locum uirum | |
| fortem ac strenuum nouum senatorem cooptabitis quam de | |
| noxio supplicium sumatur.' inde consedit et nominibus in | 7.1 |
| urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit | |
| ipsumque e curia produci iussit. ubi auditum est nomen, | 8.1 |
| malum et improbum pro se quisque clamare et supplicio | |
| dignum. tum Pacuuius: 'uideo quae de hoc sententia | 9.1 |
| sit; date igitur pro malo atque improbo bonum senatorem | |
| et iustum.' primo silentium erat inopia potioris subiciundi; | 10.1 |
| deinde cum aliquis omissa uerecundia quempiam nominas- | |
| set, multo maior extemplo clamor oriebatur, cum alii nega- | 11.1 |
| rent nosse, alii nunc probra, nunc humilitatem sordidamque | |
| inopiam et pudendae artis aut quaestus genus obicerent. | |
| hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est | 12.1 |
| factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem | |
| in eius substituerent locum deesse, quia nec eosdem | 13.1 |
| nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra | |
| nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant | |
| eis qui primi memoriae occurrebant. ita dilabi homines, | 14.1 |
| notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse | |
| iubentesque senatum ex custodia dimitti. |