| hoc modo Pacuuius cum obnoxium uitae beneficio sena- | 23.4.1.1 |
| tum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis iam | |
| omnibus concedentibus dominabatur. hinc senatores | 2.1 |
| omissa dignitatis libertatisque memoria plebem adulari; | |
| salutare, benigne inuitare, apparatis accipere epulis, eas | 3.1 |
| causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam | |
| litem iudices dare quae magis popularis aptiorque in uolgus | |
| fauori conciliando esset; iam uero nihil in senatu agi aliter | 4.1 |
| quam si plebis ibi esset concilium. prona semper ciuitas | |
| in luxuriam non ingeniorum modo uitio sed afluenti copia | |
| uoluptatium et illecebris omnis amoenitatis maritimae ter- | |
| restrisque, tum uero ita obsequio principum et licentia | 5.1 |
| plebei lasciuire ut nec libidini nec sumptibus modus esset. | |
| ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, | 6.1 |
| post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua uerecundia erat, | |
| Romanum quoque spernerent imperium. id modo erat in | 7.1 |
| mora ne extemplo deficerent, quod conubium uetustum | |
| multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat, et, | 8.1 |
| quod maximum uinculum erat, trecenti equites, nobilissi- | |
| mus quisque Campanorum, cum militarent aliquando apud | |
| Romanos in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis | |
| ac missi. | 5 |