| horum parentes cognatique aegre peruicerunt ut | 23.5.1.1 |
| legati ad consulem Romanum mitterentur. | |
| ii nondum Canusium profectum sed Uenusiae cum paucis | |
| ac semiermibus consulem inuenerunt, quam poterant maxime | |
| miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant | 5 |
| Campani, spernendum. et auxit rerum suarum suique con- | 2.1 |
| temptum consul nimis detegendo cladem nudandoque. | |
| nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campa- | 3.1 |
| num aduersi quicquam euenisse Romanis nuntiassent polli- | |
| cerenturque omnia quae ad bellum opus essent, 'morem | 4.1 |
| magis' inquit 'loquendi cum sociis seruastis, Campani, | |
| iubentes quae opus essent ad bellum imperare, quam con- | |
| uenienter ad praesentem fortunae nostrae statum locuti | |
| estis. quid enim nobis ad Cannas relictum est ut, quasi | 5.1 |
| aliquid habeamus, id quod deest expleri ab sociis uelimus? | |
| pedites uobis imperemus tamquam equites habeamus? | |
| pecuniam deesse dicamus tamquam ea tantum desit? | |
| nihil, ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna. | 6.1 |
| legiones, equitatus, arma, signa, equi uirique, pecunia, | |
| commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris | |
| perierunt. itaque non iuuetis nos in bello oportet, Cam- | 7.1 |
| pani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis. ueniat in | 8.1 |
| mentem, ut trepidos quondam maiores uestros intra moenia | |
| compulsos, nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum | |
| pauentes, receptos in fidem <ad> Saticulam defenderimus | |
| coeptumque propter uos cum Samnitibus bellum per centum | 5 |
| prope annos uariante fortuna euentum tulerimus. adicite ad | 9.1 |
| haec, quod foedus aequum deditis, quod leges uestras, quod | |
| ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maxi- | |
| mum fuit, ciuitatem nostram magnae parti uestrum dedimus | |
| communicauimusque uobiscum. itaque communem uos | 10.1 |
| hanc cladem quae accepta est credere, Campani, oportet, | |
| communem patriam tuendam arbitrari esse. non cum | 11.1 |
| Samnite aut Etrusco res est ut quod a nobis ablatum sit in | |
| Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis ne Africae | |
| quidem indigenam ab ultimis terrarum oris, freto Oceani | |
| Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis | 5 |
| et linguae prope humanae militem trahit. hunc natura et | 12.1 |
| moribus immitem ferumque insuper dux ipse efferauit, ponti- | |
| bus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis | |
| et, quod proloqui etiam piget, uesci corporibus humanis | |
| docendo. his infandis pastos epulis, quos contingere etiam | 13.1 |
| nefas sit, uidere atque habere dominos et ex Africa et a | |
| Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum | |
| pati prouinciam esse, cui non, genito modo in Italia, de- | |
| testabile sit? pulchrum erit, Campani, prolapsum clade | 14.1 |
| Romanum imperium uestra fide, uestris uiribus retentum | |
| ac reciperatum esse. triginta milia peditum, quattuor | 15.1 |
| milia equitum arbitror ex Campania scribi posse; iam | |
| pecuniae adfatim est frumentique. si parem fortunae uestrae | |
| fidem habetis, nec Hannibal se uicisse sentiet nec Romani | |
| uictos esse.' | 5 |