| <ab> hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum | 23.6.1.1 |
| legatis unus ex iis Uibius Uirrius tempus uenisse ait, quo | |
| Campani non agrum solum ab Romanis quondam per in- | |
| iuriam ademptum reciperare sed imperio etiam Italiae potiri | |
| possint; foedus enim cum Hannibale quibus uelint legibus | 2.1 |
| facturos; neque controuersiam fore quin, cum ipse con- | |
| fecto bello Hannibal uictor in Africam decedat exercitum- | |
| que deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur. haec | 3.1 |
| Uirrio loquenti assensi omnes ita renuntiant legationem uti | |
| deletum omnibus uideretur nomen Romanum. extemplo | 4.1 |
| plebes ad defectionem ac pars maior senatus spectare; ex- | 5.1 |
| tracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est | |
| res. postremo uicit sententia plurium ut iidem legati qui ad | |
| consulem Romanum ierant ad Hannibalem mitterentur. | |
| quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, | 6.1 |
| Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus | |
| inuenio, postulantes ut alter consul Campanus fieret, si rem | |
| Romanam adiuuari uellent; indignatione orta summoueri a | 7.1 |
| curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret | |
| eos atque eo die manere extra fines Romanos iuberet. quia | 8.1 |
| nimis compar Latinorum quondam postulatio erat Coeliusque | |
| et alii id haud sine causa praetermiserint scriptores, ponere | |
| pro certo sum ueritus. |