| legati ad Hannibalem uenerunt pacemque cum eo con- | 23.7.1.1 |
| dicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poe- | |
| norum ius ullum in ciuem Campanum haberet neue ciuis | |
| Campanus inuitus militaret munusue faceret; ut suae leges, | 2.1 |
| sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis | |
| captiuis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum | |
| quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia face- | |
| rent, permutatio fieret. haec pacta: illa insuper quam | 3.1 |
| quae pacta erant facinora Campani ediderunt: nam prae- | |
| fectos socium ciuesque Romanos alios, partim aliquo militiae | |
| munere occupatos, partim priuatis negotiis implicitos, plebs | |
| repente omnes comprehensos uelut custodiae causa bal- | 5 |
| neis includi iussit, ubi feruore atque aestu anima interclusa | |
| foedum in modum exspirarent. | |
| ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa | 4.1 |
| ope Decius Magius, uir cui ad summam auctoritatem nihil | |
| praeter sanam ciuium mentem defuit, restiterat. ut uero | 5.1 |
| praesidium mitti ab Hannibale audiuit, Pyrrhi superbam | |
| dominationem miserabilemque Tarentinorum seruitutem | |
| exempla referens, primo ne reciperetur praesidium palam | |
| uociferatus est, deinde ut receptum aut eiceretur aut, si | 6.1 |
| malum facinus quod a uetustissimis sociis consanguineisque | |
| defecissent forti ac memorabili facinore purgare uellent, ut | |
| interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se. haec— | 7.1 |
| nec enim occulta agebantur—cum relata Hannibali essent, | |
| primo misit qui uocarent Magium ad sese in castra; deinde, | |
| cum is ferociter negasset se iturum nec enim Hannibali ius | |
| esse in ciuem Campanum, concitatus ira Poenus compre- | 5 |
| hendi hominem uinctumque attrahi ad sese iussit. ueritus | 8.1 |
| deinde ne quid inter uim tumultus atque ex concitatione | |
| animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso | |
| nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero | |
| die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico | 5 |
| praesidio. Marius contione aduocata edicit, ut frequentes | 9.1 |
| cum coniugibus ac liberis obuiam irent Hannibali. ab | |
| uniuersis id non obedienter modo sed enixe, fauore etiam | |
| uolgi et studio uisendi tot iam uictoriis clarum imperatorem, | |
| factum est. Decius Magius nec obuiam egressus est nec, | 10.1 |
| quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, | |
| priuatim se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis | |
| otiose inambulauit trepidante tota ciuitate ad excipiendum | |
| Poenum uisendumque. Hannibal ingressus urbem senatum | 11.1 |
| extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campa- | |
| norum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse, | |
| aduentu suo festum, laetus ac libens celebraret, quamquam | 12.1 |
| praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio | |
| negaret, uisenda urbe magnam partem diei consumpsit. |