| deuersatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacu- | 23.8.1.1 |
| uiumque, inclitos nobilitate ac diuitiis. eo Pacuuius Cala- | 2.1 |
| uius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae | |
| traxerat rem ad Poenos, filium iuuenem adduxit abstractum | 3.1 |
| ab Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana | |
| societate aduersus Punicum foedus steterat, nec eum aut | |
| inclinata in partem alteram ciuitas aut patria maiestas sen- | |
| tentia depulerat. huic tum pater iuueni Hannibalem | 4.1 |
| deprecando magis quam purgando placauit, uictusque patris | |
| precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre uocari | |
| iussit, cui conuiuio neminem Campanum praeterquam | 5.1 |
| hospites Uibelliumque Tauream, insignem bello uirum, ad- | |
| hibiturus erat. epulari coeperunt de die, et conuiuium non | 6.1 |
| ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in ciuitate | |
| atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus uoluptatium | |
| inlecebris instructum. unus nec dominorum inuitatione | 7.1 |
| nec ipsius interdum Hannibalis Calauius filius perlici ad | |
| uinum potuit, ipse ualetudinem excusans patre animi quoque | |
| eius haud mirabilem perturbationem causante. solis ferme | 8.1 |
| occasu patrem Calauium ex conuiuio egressum secutus filius, | |
| ubi in secretum—hortus erat posticis aedium partibus— | |
| peruenerunt, 'consilium' inquit 'adfero, pater, quo non | 9.1 |
| ueniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, | |
| impetraturi ab Romanis sed in multo maiore dignitate et | |
| gratia simus Campani <futuri> quam unquam fuimus. cum | 10.1 |
| mirabundus pater quidnam id esset consilii quaereret, toga | |
| reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. 'iam ego' | 11.1 |
| inquit 'sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. te | |
| id prius scire uolui, si forte abesse, dum facinus patratur, | |
| malles.' |