| quae ubi uidit audiuitque senex, uelut si iam agendis quae | 23.9.1.1 |
| audiebat interesset, amens metu 'per ego te' inquit, 'fili, | 2.1 |
| quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quae- | |
| soque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda uelis. | |
| paucae horae sunt intra quas iurantes per quidquid deorum | 3.1 |
| est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus—ut | |
| sacratas fide manus, digressi a conloquio, extemplo in eum | |
| armaremus? ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius | 4.1 |
| Campanorum adhibitus es ab Hannibale,—ut eam ipsam | |
| mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio | |
| meo potui placare, filium Hannibali non possum? sed sit | 5.1 |
| nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur | |
| infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt. unus | 6.1 |
| adgressurus es Hannibalem? quid illa turba tot liberorum | |
| seruorumque? quid in unum intenti omnium oculi? quid | |
| tot dextrae? torpescent in amentia illa? uoltum ipsius | 7.1 |
| Hannibalis, quem armati exercitus sustinere n<equeunt>, | |
| quem horret populus Romanus, tu sustinebis? ut alia auxilia | |
| desint, me ipsum ferire corpus meum opponentem pro | |
| corpore Hannibalis sustinebis? atqui per meum pectus | 8.1 |
| petendus ille tibi transfigendusque est. sed hic te deterreri | |
| sine potius quam illic uinci. ualeant preces apud te meae, | |
| sicut pro te hodie ualuerunt.' lacrimantem inde iuuenem | 9.1 |
| cernens medium complectitur atque osculo haerens non ante | |
| precibus abstitit quam peruicit, ut gladium poneret fidemque | |
| daret nihil facturum tale. tum iuuenis 'ego quidem' inquit, | 10.1 |
| 'quam patriae debeo pietatem exsoluam patri. tuam doleo | |
| uicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, semel | 11.1 |
| cum defectionem inisti ab Romanis, iterum cum pacis cum | |
| Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae | |
| Romanis Capuae mora atque impedimentum es. tu, patria, | 12.1 |
| ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quo- | |
| niam parens extorquet, recipe.' haec cum dixisset, gladium | 13.1 |
| in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res | |
| suspecta esset, se ipse conuiuio reddidit. |