| postero die senatus frequens datus Hannibali; ubi prima | 23.10.1.1 |
| eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Cam- | |
| panis quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent, | |
| [et] inter cetera magnifica promissa pollicitus breui caput | 2.1 |
| Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis | |
| Romanum etiam petiturum. unum esse exsortem Punicae | 3.1 |
| amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Cam- | |
| panum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare | |
| ut sibi dedatur, ac se praesente de eo referatur senatusque | |
| consultum fiat. omnes in eam sententiam ierunt, quam- | 4.1 |
| quam magnae parti et uir indignus ea calamitate et haud | |
| paruo initio minui uidebatur ius libertatis. egressus curia | 5.1 |
| in templo magistratuum consedit comprehendique Decium | |
| Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit. | |
| qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi | 6.1 |
| posse, tum iniectae catenae ducique ante lictorem in castra | |
| est iussus. quoad capite aperto est ductus, contionabundus | 7.1 |
| incessit, ad circumfusam undique multitudinem uociferans: | |
| 'habetis libertatem, Campani, quam petistis. foro medio, | |
| luce clara, uidentibus uobis nulli Campanorum secundus | |
| uinctus ad mortem rapior. quid uiolentius capta Capua | 8.1 |
| fieret? ite obuiam Hannibali, exornate urbem diemque | |
| aduentus eius consecrate, ut hunc triumphum de ciue uestro | |
| spectetis.' haec uociferanti, cum moueri uolgus uideretur, | 9.1 |
| obuolutum caput est ociusque rapi extra portam iussus. ita | |
| in castra perducitur extemploque impositus in nauem et | |
| Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate | 10.1 |
| rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et | |
| legatione missa ad repetendum eum aut negando rem quam | |
| primam peterent offendendi sibi noui socii aut tribuendo | |
| habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor. | 5 |
| nauem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum | 11.1 |
| erant. ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis con- | |
| fugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Pto- | |
| lomaeum, cum eum docuisset contra ius foederis uinctum | 12.1 |
| se ab Hannibale esse, uinclis liberatur, permissumque ut | |
| rediret seu Romam seu Capuam mallet. nec Magius Ca- | 13.1 |
| puam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter | |
| Romanos Campanosque bellum sit transfugae magis quam | |
| hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius | |
| uiuere quem uindicem atque auctorem habeat libertatis. | 5 |