| dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis | 23.11.1.1 |
| Romam rediit responsumque ex scripto recitauit. diui | |
| diuaeque in eo erant quibus quoque modo supplicaretur; | |
| tum: 'si ita faxitis, Romani, uestrae res meliores faciliores- | 2.1 |
| que erunt magisque ex sententia res publica uestra uobis | |
| procedet uictoriaque duelli populi Romani erit. Pythio | 3.1 |
| Apollini re publica uestra bene gesta seruataque lucris | |
| meritis donum mittitote deque praeda manubiis spoliisque | |
| honorem habetote; lasciuiam a uobis prohibetote.' haec | 4.1 |
| ubi ex Graeco carmine interpretata recitauit, tum dixit se | |
| oraculo egressum extemplo iis omnibus diuis rem diuinam | |
| ture ac uino fecisse, iussumque ab templi antistite, sicut | 5.1 |
| coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem diuinam | |
| fecisset, ita coronatum nauem adscendere nec ante deponere | |
| eam quam Romam peruenisset; se, quaecumque imperata | 6.1 |
| sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam | |
| Romae in aram Apollinis deposuisse. senatus decreuit ut | |
| eae res diuinae supplicationesque primo quoque tempore cum | |
| cura fierent. | 5 |
| dum haec Romae atque <in> Italia geruntur, nuntius | 7.1 |
| uictoriae ad Cannas Carthaginem uenerat Mago Hamilcaris | |
| filius, non ex ipsa acie a fratre missus sed retentus ali- | |
| quot dies in recipiendis ciuitatibus Bruttiorum quae de- | |
| ficiebant. is, cum ei senatus datus esset, res gestas in | 8.1 |
| Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum | |
| quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, | |
| cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; occidisse | 9.1 |
| supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia | |
| cepisse. ex quattuor consulibus duos occidisse; ex duobus | |
| saucium alterum, alterum toto amisso exercitu uix cum | |
| quinquaginta hominibus effugisse. magistrum equitum, | 10.1 |
| quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, | |
| quia se in aciem nunquam commiserit, unicum haberi im- | |
| peratorem. Bruttios Apulosque, partim Samnitium ac Luca- | 11.1 |
| norum defecisse ad Poenos. Capuam, quod caput non | |
| Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Can- | |
| nensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse. pro his | 12.1 |
| tantis totque uictoriis uerum esse grates deis immortalibus | |
| agi haberique. |