| ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in uestibulo | 23.12.1.1 |
| curiae iussit anulos aureos, qui tantus aceruus fuit ut me- | |
| tientibus dimidium supra tres modios explesse sint quidam | |
| auctores: fama tenuit quae propior uero est, haud plus | 2.1 |
| fuisse modio. adiecit deinde uerbis, quo maioris cladis | |
| indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipso- | |
| rum primores, id gerere insigne. summa fuit orationis, quo | 3.1 |
| propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope | |
| iuuandum Hannibalem esse; procul enim ab domo mili- | |
| tiam esse, in media hostium terra; magnam uim frumenti | 4.1 |
| pecuniae absumi, et tot acies, ut hostium exercitus delesse, ita | |
| uictoris etiam copias parte aliqua minuisse; mittendum | 5.1 |
| igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecu- | |
| niam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico | |
| militibus. | |
| secundum haec dicta Magonis laetis omnibus, Himilco, | 6.1 |
| uir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse | |
| ratus, 'quid est, Hanno?' inquit; 'etiam nunc paenitet | |
| belli suscepti aduersus Romanos? iube dedi Hannibalem; | 7.1 |
| ueta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; | |
| audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia.' | |
| tum Hanno: 'tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid | 8.1 |
| in communi omnium gaudio minus laetum quod esset uobis | |
| loquerer; nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc | 9.1 |
| suscepti aduersus Romanos belli, si reticeam, aut superbus | |
| aut obnoxius uidear, quorum alterum est hominis alienae | |
| libertatis obliti, alterum suae. respondeam' inquit 'Himil- | 10.1 |
| coni non desisse paenitere me belli neque desiturum ante | |
| inuictum uestrum imperatorem incusare quam finitum ali- | |
| qua tolerabili condicione bellum uidero; nec mihi pacis | |
| antiquae desiderium ulla alia res quam pax noua finiet. | 5 |
| itaque ista quae modo Mago iactauit Himilconi ceterisque | 11.1 |
| Hannibalis satellitibus iam laeta sunt: mihi possunt laeta | |
| esse, quia res bello bene gestae, si uolumus fortuna uti, | |
| pacem nobis aequiorem dabunt; nam si praetermittimus | 12.1 |
| hoc tempus quo magis dare quam accipere possumus uideri | |
| pacem, uereor ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac | |
| uana euadat. quae tamen nunc quoque qualis est? occidi | 13.1 |
| exercitus hostium; mittite milites mihi. quid aliud rogares, | |
| si esses uictus? hostium cepi bina castra, praedae uidelicet | 14.1 |
| plena et commeatuum; frumentum et pecuniam date. quid | |
| aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne | 15.1 |
| omnia ipse mirer—mihi quoque enim, quoniam respondi | |
| Himilconi, interrogare ius fasque est—uelim seu Himilco | |
| seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani | |
| imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione | 5 |
| totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus | 16.1 |
| defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et tri- | |
| ginta tribubus ad Hannibalem transfugerit.' cum utrum- | 17.1 |
| que Mago negasset, 'hostium quidem ergo' inquit 'adhuc | |
| nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum | |
| quidue spei habeat scire uelim.' |