| cum id nescire Mago | 23.13.1.1 |
| diceret, 'nihil facilius scitu est' inquit. 'ecquos legatos | |
| ad Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam | |
| denique mentionem pacis Romae factam esse allatum ad | |
| uos est?' cum id quoque negasset, 'bellum igitur' inquit | 2.1 |
| 'tam integrum habemus quam habuimus qua die Hannibal | |
| in Italiam est transgressus. quam uaria uictoria priore | 3.1 |
| [Punico] bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus. | |
| nunquam terra marique magis prosperae res nostrae uisae | |
| sunt quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium | |
| fuerunt; Lutatio et Postumio consulibus deuicti ad Aegates | 4.1 |
| insulas sumus. quod si, id quod di omen auertant, nunc | |
| quoque fortuna aliquid uariauerit, tum pacem speratis cum | |
| uincemur, quam nunc cum uincimus dat nemo? ego, si | 5.1 |
| quis de pace consulet seu deferenda hostibus seu acci- | |
| pienda, habeo quid sententiae dicam; si de iis quae Mago | |
| postulat refertis, nec uictoribus mitti attinere puto et fru- | |
| strantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mit- | 5 |
| tenda esse.' | |
| haud multos mouit Hannonis oratio; nam et simultas | 6.1 |
| cum familia Barcina leuiorem auctorem faciebat et occupati | |
| animi praesenti laetitia nihil quo uanius fieret gaudium suum | |
| auribus admittebant debellatumque mox fore, si adniti | |
| paulum uoluissent, rebantur. itaque ingenti consensu fit | 7.1 |
| senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum | |
| in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et | |
| argenti talenta, †dictatorque cum Magone in Hispaniam prae- | |
| missus est ad conducenda uiginti milia peditum, quattuor | 5 |
| milia equitum, quibus exercitus qui in Italia quique in | |
| Hispania erant, supplerentur. |