| ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque | 23.14.1.1 |
| gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna | |
| etiam cunctari prohibebat. nam nec consul ulli rei quae per | 2.1 |
| eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera, rebus | |
| diuinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum | |
| escendere liceret, praeter duas urbanas legiones quae prin- | |
| cipio anni a consulibus conscriptae fuerant et seruorum | 5 |
| dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, | |
| ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium—cum | 3.1 |
| honesta utilibus cedunt—descendit edixitque qui capitalem | |
| fraudem ausi quique pecuniae iudicati in uinculis essent, | |
| qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese | |
| exsolui iussurum. ea sex milia hominum Gallicis spoliis, | 4.1 |
| quae triumpho C. Flamini tralata erant, armauit, itaque cum | |
| uiginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur. | |
| Hannibal Capua recepta, cum iterum Neapolitanorum | 5.1 |
| animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in | |
| agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, | 6.1 |
| quia non desperabat uoluntariam deditionem, ita, si mora- | |
| rentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent | |
| praetermissurus. senatus ac maxime primores eius in socie- | 7.1 |
| tate Romana cum fide perstare; plebs nouarum, ut solet, | |
| rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum popu- | |
| lationis et patienda in obsidione multa grauia indignaque | |
| proponere animo; neque auctores defectionis deerant. | 5 |
| itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, | 8.1 |
| resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando | |
| dilationem mali inueniunt. placere enim sibi defectionem ad | 9.1 |
| Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus | |
| amicitiamque nouam transeant, parum constare. ita spatio | 10.1 |
| sumpto legatos propere ad praetorem Romanum M[arcellum] | |
| Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque | |
| quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse | |
| et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subueniatur; con- | 11.1 |
| cedendo plebei senatum ubi uelint defecturos se, ne deficere | |
| praefestinarent effecisse. Marcellus conlaudatis Nolanis | 12.1 |
| eadem simulatione extrahi rem in suum aduentum iussit; | |
| interim celari quae secum acta essent spemque omnem | |
| auxilii Romani. ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde | 13.1 |
| Uolturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianum- | |
| que super Suessulam per montes Nolam peruenit. |