| sub aduentum praetoris Romani Poenus agro Nolano | 23.15.1.1 |
| excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus | |
| maritimi oppidi potiundi, quo cursus nauibus tutus ex Africa | |
| esset; ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano | 2.1 |
| teneri accepit—M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis | |
| accitus—Neapoli quoque, sicut Nola, omissa petit Nuceriam. | |
| eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe ui, saepe sollici- | 3.1 |
| tandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum | |
| in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent | |
| uestimentis. deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis | 4.1 |
| praeter Romanos uideri uellet, praemia atque honores qui | |
| remanserint ac militare secum uoluissent proposuit. nec ea | 5.1 |
| spe quemquam tenuit; dilapsi omnes, quocumque hospitia aut | |
| fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime | |
| Nolam Neapolimque. cum ferme triginta senatores, ac forte | 6.1 |
| primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas | |
| Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nucerina | |
| praeda militi data est, urbs direpta atque incensa. | |
| Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam | 7.1 |
| uoluntate principum habebat; plebs timebatur et ante omnes | |
| L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus | |
| a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si | |
| ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat. erat | 8.1 |
| iuuenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus | |
| eques. seminecem eum ad Cannas in aceruo caesorum | |
| corporum inuentum curatumque benigne, etiam cum donis | |
| Hannibal domum remiserat. ob eius gratiam meriti rem | 9.1 |
| Nolanam in ius dicionemque dare uoluerat Poeno, anxium- | |
| que eum et sollicitum cura nouandi res praetor cernebat. | |
| ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio con- | 10.1 |
| ciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac | |
| strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat: | |
| multos eum inuidos inter populares habere inde existimatu | 11.1 |
| facile esse quod nemo ciuis Nolanus sibi indicauerit quam | |
| multa eius egregia facinora militaria essent; sed qui in | 12.1 |
| Romanis militauerit castris, non posse obscuram eius uirtu- | |
| tem esse. multos sibi qui cum eo stipendia fecerint, referre | |
| qui uir esset ille quaeque et quotiens pericula pro salute ac | |
| dignitate populi Romani adisset, utique Cannensi proelio | 13.1 |
| non prius pugna abstiterit quam prope exsanguis ruina | |
| superincidentium uirorum equorum armorumque sit oppres- | |
| sus. 'itaque macte uirtute esto' inquit. 'apud me tibi | 14.1 |
| omnis honos atque omne praemium erit et, quo frequentior | |
| mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolu- | |
| mento esse.' laetoque iuueni promissis equum eximium | 15.1 |
| dono dat bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet; | |
| lictoribus imperat ut eum se adire quotiens uelit patiantur. |