| hac comitate Marcelli ferocis iuuenis animus adeo est molli- | 23.16.1.1 |
| tus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius | |
| iuuerit. | |
| cum Hannibal ad portas esset—Nolam enim rursus a | 2.1 |
| Nuceria mouit castra—plebesque Nolana de integro ad de- | |
| fectionem spectaret, Marcellus sub aduentum hostium intra | 3.1 |
| muros se recepit, non castris metuens sed ne prodendae | |
| urbis occasionem nimis multis in eam imminentibus daret. | |
| instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro | 4.1 |
| moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. proelia hinc | |
| parua inter urbem castraque et uario euentu fiebant, quia | |
| duces nec prohibere paucos temere prouocantes nec dare | |
| signum uniuersae pugnae uolebant. in hac cotidiana duorum | 5.1 |
| exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello | |
| nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque | 6.1 |
| esse ut, cum Romana acies egressa portis foret, impedimenta | |
| eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas | |
| murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis | |
| Poenum inde pro Romano acciperent. haec ubi nuntiata | 7.1 |
| Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam | |
| aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri | |
| statuit. ad tres portas in hostes uersas tripertito exercitum | 8.1 |
| instruxit; impedimenta subsequi iussit, calones lixasque et | |
| inualidos milites uallum ferre. media porta robora legionum | |
| et Romanos equites, duabus circa portis nouos milites | |
| leuemque armaturam ac sociorum equites statuit. Nolani | 9.1 |
| muros portasque adire uetiti subsidiaque destinata impedi- | |
| mentis data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus | |
| fieret. ita instructi intra portas stabant. | |
| Hannibali sub signis, id quod per aliquot dies fecerat, ad | 10.1 |
| multum diei in acie stanti primo miraculo esse quod nec | |
| exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam | |
| in muris esset. ratus deinde prodita conloquia esse metu- | 11.1 |
| que resides factos, partem militum in castra remittit iussos | |
| propere apparatum omnem oppugnandae urbis in primam | |
| aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum | |
| aliquem in urbe plebem moturam. dum in sua quisque | 12.1 |
| ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad | |
| muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere | |
| clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto | |
| maximo possent impetu in hostem erumpere iubet. satis | 13.1 |
| terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum dua- | |
| bus circa portis P. Ualerius Flaccus et C. Aurelius legati in | |
| cornua hostium erupere. addidere clamorem lixae calones- | 14.1 |
| que et alia turba custodiae impedimentorum adposita, ut | |
| paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente | |
| exercitus speciem fecerit. uix equidem ausim adfirmare, | 15.1 |
| quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium | |
| caesos non plus quingentis Romanorum amissis; sed, siue | 16.1 |
| tanta siue minor uictoria fuit, ingens eo die res ac nescio an | |
| maxima illo bello gesta sit; non uinci enim ab Hannibale | |
| [uincentibus] difficilius fuit quam postea uincere. |