Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras 23.17.1.1
recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque
dispositis ne quis egrederetur quaestionem in foro de iis qui
clam in conloquiis hostium fuerant habuit. supra septua- 2.1
ginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorum
iussit publica populi Romani esse et summa rerum senatui 3.1
tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris
positis consedit. Poenus Acerras primum ad uoluntariam 4.1
deditionem conatus perlicere, inde postquam obstinatos
uidet, obsidere atque oppugnare parat. ceterum Acerranis
plus animi quam uirium erat; itaque desperata tutela urbis, 5.1
ut circumuallari moenia uiderunt, priusquam continuarentur
hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custo-
dias silentio noctis dilapsi, per uias inuiaque qua quemque 6.1
aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis
certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.
Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino 7.1
dictatorem Romanum legionesque acciri nuntiassent, ne quid
noui tam propinquis hostium castris Capuae quoque occur-
reret, exercitum ad Casilinum ducit. Casilinum eo tempore 8.1
quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latini-
que nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat.
hi, non confecto Praeneste ad diem dilectu, serius profecti 9.1
domo cum Casilinum ante famam aduersae pugnae uenis-
sent et aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti
a Casilino cum satis magno agmine irent, auertit eos retro
Casilinum nuntius Cannensis pugnae. ibi cum dies aliquot, 10.1
suspecti Campanis timentesque, cauendis ac struendis in
uicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi
accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis
nocte oppidanis partem urbis, quae cis Uolturnum est—eo 5
enim diuiditur amni—occupauere idque praesidii Casilini
habebant Romani. additur et Perusina cohors, homines 11.1
quadringenti sexaginta, eodem nuntio quo Praenestini paucos
ante dies, Casilinum compulsi. et satis ferme armatorum 12.1
ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda
erat: penuria frumenti, nimium etiam ut uideretur hominum,
efficiebat.