postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque pleros- 22.61.1.1
que captiui cognatione attingebant, praeter exemplum
ciuitatis minime in captiuos iam inde antiquitus indulgentis,
pecuniae quoque summa homines mouit, quia nec aerarium 2.1
exhauriri, magna iam summa erogata in seruos ad militiam
emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime huiusce
rei, ut fama erat, egentem, locupletari uolebant. cum triste 3.1
responsum non redimi captiuos redditum esset nouusque
super ueterem luctus tot iactura ciuium adiectus esset, cum
magnis fletibus questibus legatos ad portam prosecuti sunt.
unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure 4.1
iurando se exsoluisset. quod ubi innotuit relatumque ad
senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custo-
dibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.
est et alia de captiuis fama: decem primos uenisse; de 5.1
eis cum dubitatum in senatu esset admitterentur in urbem
necne, ita admissos esse ne tamen iis senatus daretur; mo- 6.1
rantibus deinde longius omnium spe alios tres insuper legatos
uenisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium;
tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redi- 7.1
mendis captiuis relatum esse nec censuisse redimendos
senatum; et nouos legatos tres ad Hannibalem reuertisse,
decem ueteres remansisse, quod per causam recognoscendi 8.1
nomina captiuorum ad Hannibalem ex itinere regressi
religione sese exsoluissent; de iis dedendis magna con-
tentione actum in senatu esse uictosque paucis sententiis qui
dedendos censuerint; ceterum proximis censoribus adeo 9.1
omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam
eorum mortem sibi ipsi extemplo consciuerint, ceteri non
foro solum omni deinde uita sed prope luce ac publico
caruerint. mirari magis adeo discrepare inter auctores quam 10.1
quid ueri sit discernere queas.
quanto autem maior ea clades superioribus cladibus
fuerit uel ea res indicio <est quod fides socio>rum, quae ad
eam diem firma steterat, tum labare coepit nulla profecto 5
alia de re quam quod desperauerant de imperio. defecere 11.1
autem ad Poenos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini,
Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, 12.1
Lucani, praeter hos Uzentini, et Graecorum omnis ferme
ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisal-
pini omnes Galli. nec tamen eae clades defectionesque 13.1
sociorum mouerunt ut pacis usquam mentio apud Romanos
fieret neque ante consulis Romam aduentum nec postquam
is rediit renouauitque memoriam acceptae cladis; quo in 14.1
tempore ipso adeo magno animo ciuitas fuit ut consuli ex
tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et
obuiam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae
actae quod de re publica non desperasset; qui si Car- 15.1
thaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii
foret.