cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris 2.10.1.1
demigrant; urbem ipsam saepiunt praesidiis. alia muris,
alia Tiberi obiecto uidebantur tuta: pons sublicius iter 2.1
paene hostibus dedit, ni unus uir fuisset, Horatius Cocles;
id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit.
qui positus forte in statione pontis cum captum repentino 3.1
impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes uidis-
set trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere,
reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et ho-
minum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos 5
fugere; si transitum [pontem] a tergo reliquissent, iam plus 4.1
hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore.
itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacum-
que ui possint, interrumpant: se impetum hostium, quan-
tum corpore uno posset obsisti, excepturum. uadit inde in 5.1
primum aditum pontis, insignisque inter conspecta ceden-
tium pugna terga obuersis comminus ad ineundum proelium
armis, ipso miraculo audaciae obstupefecit hostes. duos 6.1
tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium,
ambos claros genere factisque. cum his primam periculi 7.1
procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper
sustinuit; deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis re-
licta reuocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit.
circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres 8.1
Etruscorum nunc singulos prouocare, nunc increpare om-
nes: seruitia regum superborum, suae libertatis immemores
alienam oppugnatum uenire. cunctati aliquamdiu sunt, 9.1
dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant;
pudor deinde commouit aciem, et clamore sublato undique
in unum hostem tela coniciunt. quae cum in obiecto 10.1
cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti
pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere
uirum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Roma-
norum, alacritate perfecti operis sublatus, pauore subito 5
impetum sustinuit. tum Cocles 'Tiberine pater' inquit, 11.1
'te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio
flumine accipias.' ita sic armatus in Tiberim desiluit mul-
tisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranauit,
rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. 5
grata erga tantam uirtutem ciuitas fuit; statua in comitio 12.1
posita; agri quantum uno die circumarauit, datum. priuata 13.1
quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in
magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid,
fraudans se ipse uictu suo, contulit.