quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis
|
24.20.1.1
|
Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione con-
|
|
scriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum
|
|
misit. eos effuse palatos Hanno adortus haud multo mino-
|
2.1
|
rem quam ad Beneuentum acceperat reddidit hosti cladem
|
|
atque in Bruttios raptim ne Gracchus adsequeretur con-
|
|
cessit. consules Marcellus retro unde uenerat Nolam rediit,
|
3.1
|
Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque
|
|
armis quae defecerant urbes processit. Caudinus Samnis
|
4.1
|
grauius deuastatus: perusti late agri, praedae pecudum
|
|
hominumque actae; oppida ui capta Compulteria, Telesia,
|
5.1
|
Compsa inde, Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis, Blanda
|
|
et Apulorum Aecae oppugnatae. milia hostium in his
|
6.1
|
urbibus uiginti quinque capta aut occisa et recepti perfugae
|
|
trecenti septuaginta; quos cum Romam misisset consul,
|
|
uirgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti. haec a
|
7.1
|
Q. Fabio intra paucos dies gesta; Marcellum ab gerundis
|
|
rebus ualetudo aduersa Nolae tenuit. et a praetore Q.
|
8.1
|
Fabio, cui circa Luceriam prouincia erat, Acuca oppidum
|
|
per eos dies ui captum statiuaque ad Ardoneas communita.
|
|
dum haec in aliis locis ab Romanis geruntur, iam Taren-
|
9.1
|
tum peruenerat Hannibal cum maxima omnium quacunque
|
|
ierat clade; in Tarentino demum agro pacatum incedere
|
10.1
|
agmen coepit. nihil ibi uiolatum neque usquam uia ex-
|
|
cessum est, apparebatque non id modestia militum aut ducis
|
|
nisi ad conciliandos animos Tarentinorum fieri. ceterum
|
11.1
|
cum prope moenibus accessisset, nullo ad conspectum
|
|
primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe
|
|
ferme passus mille locat. Tarenti triduo ante quam Han-
|
12.1
|
nibal ad moenia accederet a M. Ualerio propraetore, qui
|
|
classi ad Brundisium praeerat, missus M. Liuius impigre
|
13.1
|
conscripta iuuentute dispositisque ad omnes portas circaque
|
|
muros qua res postulabat stationibus, die ac nocte iuxta
|
|
intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam
|
|
praebuit ad temptandum[que]. diebus aliquot frustra ibi
|
14.1
|
absumptis Hannibal, cum eorum nemo qui ad lacum Auerni
|
|
adissent aut ipsi uenirent aut nuntium litterasue mitterent,
|
|
uana promissa se temere secutum cernens castra inde mouit,
|
|
tum quoque intacto agro Tarentino quamquam simulata
|
15.1
|
lenitas nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidei
|
|
haud absistens. Salapiam ut uenit, frumentum ex agris
|
|
Metapontino atque Heracleensi—iam enim aestas exacta
|
|
erat et hibernis placebat locus—comportat. praedatum inde
|
16.1
|
Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque
|
|
Apuliae saltus dimissi; unde ceterae praedae haud multum,
|
|
equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia
|
|
domanda equitibus diuisa.
|
5
|