| Mucium dimissum, cui postea Scaeuolae a clade dextrae | 2.13.1.1 |
| manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti | |
| sunt; adeo mouerat eum et primi periculi casus, <a> quo | 2.1 |
| nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda | |
| dimicatio totiens quot coniurati superessent, ut pacis con- | |
| diciones ultro ferret Romanis. iactatum in condicionibus | 3.1 |
| nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis | |
| quia id negare ipse nequiuerat Tarquiniis quam quod nega- | |
| tum iri sibi ab Romanis ignoraret. de agro Ueientibus | 4.1 |
| restituendo impetratum, expressaque necessitas obsides dandi | |
| Romanis, si Ianiculo praesidium deduci uellent. his con- | |
| dicionibus composita pace, exercitum ab Ianiculo deduxit | |
| Porsinna et agro Romano excessit. patres C. Mucio uir- | 5.1 |
| tutis causa trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea | |
| sunt Mucia prata appellata. ergo ita honorata uirtute, | 6.1 |
| feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia | |
| uirgo una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud | |
| procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux | |
| agminis uirginum inter tela hostium Tiberim tranauit, sospi- | 5 |
| tesque omnes Romam ad propinquos restituit. quod ubi | 7.1 |
| regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam | |
| misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud magni | |
| facere. deinde in admirationem uersus, supra Coclites | 8.1 |
| Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemad- | |
| modum si non dedatur obses, pro rupto foedus se habitu- | |
| rum, sic deditam <intactam> inuiolatamque ad suos remis- | |
| surum. utrimque constitit fides; et Romani pignus pacis | 9.1 |
| ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta | |
| solum sed honorata etiam uirtus fuit, laudatamque uirginem | |
| parte obsidum se donare dixit; ipsa quos uellet legeret. | |
| productis omnibus elegisse impubes dicitur; quod et uirgi- | 10.1 |
| nitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat | |
| eam aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime | |
| opportuna iniuriae esset. pace redintegrata Romani nouam | 11.1 |
| in femina uirtutem nouo genere honoris, statua equestri, | |
| donauere; in summa Sacra uia fuit posita uirgo insidens | |
| equo. |