| id priusquam fieret ita futurum compertum ex transfugis | 26.8.1.1 |
| Fuluius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, uarie animi | |
| hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt. ut in re tam | 2.1 |
| trepida senatu extemplo uocato, P. Cornelius cui Asinae | |
| cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, | |
| neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis | |
| praesidium reuocabat. Fabius Maximus abscedi a Capua | 3.1 |
| terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hanni- | |
| balis flagitiosum ducebat: qui ad Cannas uictor ire tamen | 4.1 |
| ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem | |
| potiundae urbis Romae cepisse. non ad Romam obsiden- | 5.1 |
| dam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire. Romam | |
| cum eo exercitu qui ad urbem esset Iouem foederum | |
| ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros | |
| esse. has diuersas sententias media sententia P. Ualeri | 6.1 |
| Flacci uicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad | |
| Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii | |
| esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto | |
| exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. | 5 |
| si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut | 7.1 |
| ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter | 8.1 |
| se compararent Claudius Fuluiusque utri obsidenda Capua, | |
| utri ad prohibendam obsidione patriam Romam ueniundum | |
| esset. hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fuluius | 9.1 |
| proconsul, cui collega ex uolnere aegro redeundum Romam | |
| erat, e tribus exercitibus milite electo ad quindecim milia | |
| peditum mille equites Uolturnum traducit. inde cum Hanni- | 10.1 |
| balem Latina uia iturum satis comperisset, ipse per Appiae | |
| municipia quaeque propter eam uiam sunt, Setiam, Coram, | |
| Lauinium praemisit ut commeatus paratos et in urbibus | 11.1 |
| haberent et ex agris deuiis in uiam proferrent, praesidiaque | |
| in urbes contraherent ut sua cuique res publica in manu | |
| esset. |