hac oratione accensis militum animis relicto ad praesi-
|
26.42.1.1
|
dium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum
|
|
et trecentis equitibus ceteras omnes copias—erant autem
|
|
uiginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites
|
|
—Hiberum traiecit. ibi quibusdam suadentibus ut quo-
|
2.1
|
niam in tres tam diuersas regiones discessissent Punici exer-
|
|
citus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo
|
|
facto in unum omnes contraheret nec par esset unus tot
|
|
exercitibus, Carthaginem Nouam interim oppugnare statuit
|
3.1
|
urbem cum ipsam opulentam suis opibus tum hostium
|
|
omni bellico apparatu plenam—ibi arma, ibi pecunia, ibi to-
|
|
tius Hispaniae obsides erant—sitam praeterea cum opportune
|
4.1
|
ad traiciendum in Africam tum super portum satis amplum
|
|
quantaeuis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua
|
|
nostro adiacet mari.
|
|
nemo omnium quo iretur sciebat praeter C. Laelium. is
|
5.1
|
classe circummissus ita moderari cursum nauium iussus erat
|
|
ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et
|
|
classis portum intraret. septimo die ab Hibero Carthaginem
|
6.1
|
uentum est simul terra marique. castra ab regione urbis
|
|
qua in septentrionem uersa est posita; his ab tergo—nam
|
|
frons natura tuta erat—uallum obiectum. etenim sita Car-
|
7.1
|
thago sic est. sinus est maris media fere Hispaniae ora,
|
|
maxime Africo uento oppositus, <ad duo milia> et quingentos
|
|
passus introrsus retractus, paululo plus passuum <mille et
|
|
ducentos> in latitudinem patens. huius in ostio sinus parua
|
8.1
|
insula obiecta ab alto portum ab omnibus uentis praeter-
|
|
quam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeneinsula ex-
|
|
currit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis
|
|
et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit paulum
|
5
|
etiam ad septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque
|
|
exaestuat aut deficit mare. continenti urbem iugum ducen-
|
9.1
|
tos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde
|
|
cum tam parui operis munitio esset, non obiecit uallum im-
|
|
perator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans siue
|
|
ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.
|
5
|