| transactis omnibus quae Romae agenda erant consules | 27.12.1.1 |
| ad bellum profecti. prior Fuluius praegressus Capuam: post | 2.1 |
| paucos dies consecutus Fabius, qui et collegam coram ob- | |
| testatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello | |
| detinerent Hannibalem dum ipse Tarentum oppugnaret— | |
| ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi con- | 3.1 |
| sisteret nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi | |
| quidem causam in Italia fore—Regium etiam nuntium | 4.1 |
| mittit ad praefectum praesidii quod ab Laeuino consule | |
| aduersus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, | 5.1 |
| pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia | |
| traducta, rapto uiuere hominum adsuetorum; additi erant | |
| Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia | |
| necessitatibus pares. hanc manum ad Bruttium primum | 6.1 |
| agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem | |
| oppugnandam. imperata non impigre solum sed etiam | |
| auide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa ui | |
| urbem oppugnabant. | 5 |
| Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat | 7.1 |
| in animum neminem ducem Romanum tam parem Hanni- | |
| bali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit | |
| ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit. | |
| sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut | 8.1 |
| appropinquare Marcellum audiuit, castra inde mouit. | |
| aperta erat regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in | |
| loca saltuosa cedere inde coepit. Marcellus uestigiis insta- | 9.1 |
| bat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo | |
| in aciem legiones educebat. Hannibal turmatim per equites | |
| peditumque iaculatores leuia certamina serens casum uni- | |
| uersae pugnae non necessarium ducebat. tractus est tamen | 10.1 |
| ad id quod uitabat certamen. nocte praegressum adsequitur | |
| locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem | |
| pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita | |
| signa conlata pugnatumque totis copiis, et cum iam nox in- | 5 |
| staret Marte aequo discessum est. castra exiguo distantia | |
| spatio raptim ante noctem permunita. postero die luce | 11.1 |
| prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal | |
| detractauit certamen, multis uerbis adhortatus milites ut | |
| memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam | |
| hostis: urgere atque instare eum; non iter quietos facere, | 12.1 |
| non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; | |
| cottidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis | |
| uidendam esse; si uno proelio haud incruentus abeat, | |
| quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his | 13.1 |
| inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium | |
| cottidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt. | |
| pugnatum amplius duabus horis est. cedere inde ab | 14.1 |
| Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi | |
| Marcellus uidit, duodeuicesimam legionem in primam aciem | |
| inducit. dum alii trepide cedunt, alii segniter subeunt, tur- | 15.1 |
| bata tota acies est, dein prorsus fusa, et uincente pudorem | |
| metu terga dabant. cecidere in pugna fugaque ad duo | 16.1 |
| milia et septingenti ciuium sociorumque; in iis quattuor | |
| Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et | |
| M. Heluius. signa militaria quattuor de ala prima quae | 17.1 |
| fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat | |
| amissa. |