| speculatores qui prosequerentur | 27.15.1.1 |
| agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem | |
| petere. | |
| iisdem ferme diebus et ad Q. Fuluium consulem Hirpini | 2.1 |
| et Lucani et Uolceientes traditis praesidiis Hannibalis quae | |
| in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a con- | |
| sule cum uerborum tantum castigatione ob errorem praeteri- | |
| tum accepti sunt, et Bruttiis similis spes ueniae facta est, | 3.1 |
| cum ab iis Uibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis | |
| eius, eandem quae data Lucanis erat condicionem deditionis | |
| petentes uenissent. | |
| Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam ui | 4.1 |
| cepit; ibi ad quattuor milia hominum capta et ceterae | |
| praedae aliquantum. inde Tarentum profectus in ipsis | |
| faucibus portus posuit castra. naues quas Laeuinus tutandis | 5.1 |
| commeatibus habuerat partim machinationibus onerat ap- | |
| paratuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et | |
| saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias | |
| quoque, non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas | 6.1 |
| scalasque ad muros ferrent, alii procul ex nauibus uolnera- | |
| rent moenium propugnatores. hae naues ab aperto mari | 7.1 |
| ut urbem adgrederentur instructae parataeque sunt; et erat | |
| liberum mare classe Punica cum Philippus oppugnare Aeto- | |
| los pararet Corcyram tramissa. in Bruttiis interim Cauloniae | 8.1 |
| oppugnatores sub aduentu Hannibalis ne opprimerentur in | |
| tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, | |
| concessere. | |
| Fabium Tarentum obsidentem leue dictu momentum ad | 9.1 |
| rem ingentem potiundam adiuuit. praesidium Bruttiorum | |
| datum ab Hannibale Tarentini habebant. eius praesidii | |
| praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in | |
| exercitu Fabi consulis erat. is certior litteris sororis factus | 10.1 |
| de noua consuetudine aduenae locupletis atque inter popu- | |
| lares tam honorati, spem nactus per sororem quolibet im- | |
| pelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit. | |
| quae cum haud uana cogitatio uisa esset pro perfuga iussus | 11.1 |
| Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus | |
| primo occulte temptando animum, dein satis explorata leui- | |
| tate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem | |
| custodiae loci cui praepositus erat. ubi et ratio agendae | 12.1 |
| rei et tempus conuenit, miles nocte per interualla stationum | |
| clam ex urbe emissus ea quae acta erant quaeque ut ageren- | |
| tur conuenerat ad consulem refert. | |
| Fabius uigilia prima dato signo iis qui in arce erant qui- | 13.1 |
| que custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab | |
| regione urbis in orientem uersa occultus consedit. canere | 14.1 |
| inde tubae simul ab arce simul a portu et ab nauibus quae | |
| ab aperto mari adpulsae erant, clamorque undique cum | |
| ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria | |
| ortus. consul interim silentio continebat suos. igitur | 15.1 |
| Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte illi | |
| loco praepositus, postquam quieta omnia circa se uidit, alias | |
| partes eo tumultu personare ut captae urbis interdum exci- | |
| taretur clamor, ueritus ne inter cunctationem suam consul | 16.1 |
| aliquam uim faceret ac signa inferret, praesidium ad arcem | |
| unde maxime terribilis accidebat sonus traducit. Fabius | 17.1 |
| cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso quod, ubi paulo | |
| ante strepebant excitantes uocantesque ad arma, inde nulla | |
| accidebat uox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad | |
| eam partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agi- | 5 |
| tare proditionis conciliator nuntiauerat iubet. ea primum | 18.1 |
| captus est murus adiuuantibus recipientibusque Bruttiis, et | |
| transcensum in urbem est; inde et proxima refracta porta | |
| ut frequenti agmine signa inferrentur. tum clamore sublato | 19.1 |
| sub ortum ferme lucis nullo obuio armato in forum perueni- | |
| unt, omnesque undique qui ad arcem portumque pugna- | |
| bant in se conuerterunt. |