| priusquam consules proficiscerentur nouendiale sacrum | 27.37.1.1 |
| fuit quia Ueiis de caelo lapidauerat. sub unius prodigii, ut | 2.1 |
| fit, mentionem alia quoque nuntiata: Minturnis aedem Iouis | |
| et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo | |
| tactam; Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant | 3.1 |
| sanguinis riuum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte | |
| portam ingressus uigilem laniauerat. haec procurata hostiis | 4.1 |
| maioribus prodigia et supplicatio diem unum fuit ex decre- | |
| to pontificum. inde iterum nouendiale instauratum quod | |
| in Armilustro lapidibus uisum pluere. liberatas religione | 5.1 |
| mentes turbauit rursus nuntiatum Frusinone natum esse | |
| infantem quadrimo parem nec magnitudine tam mirandum | |
| quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus | |
| mas an femina esset natus erat. id uero haruspices ex | 6.1 |
| Etruria acciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem | |
| agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. | |
| uiuum in arcam condidere prouectumque in mare proiece- | |
| runt. decreuere item pontifices ut uirgines ter nouenae | 7.1 |
| per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iouis | |
| Statoris aede discerent conditum ab Liuio poeta carmen, | |
| tacta de caelo aedis in Auentino Iunonis reginae; prodi- | 8.1 |
| giumque id ad matronas pertinere haruspices cum respon- | |
| dissent donoque diuam placandam esse, aedilium curulium | 9.1 |
| edicto in Capitolium conuocatae quibus in urbe Romana | |
| intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae | |
| inter se quinque et uiginti delegerunt ad quas ex dotibus | |
| stipem conferrent; inde donum peluis aurea facta lataque | 10.1 |
| in Auentinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. | |
| confestim ad aliud sacrificium eidem diuae ab decem- | 11.1 |
| uiris edicta dies, cuius ordo talis fuit. ab aede Apollinis | |
| boues feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae; | |
| post eas duo signa cupressea Iunonis reginae portabantur; | 12.1 |
| tum septem et uiginti uirgines, longam indutae uestem, | 13.1 |
| carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate | |
| forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et incon- | |
| ditum si referatur; uirginum ordinem sequebantur decem- | |
| uiri coronati laurea praetextatique. a porta Iugario uico in | 14.1 |
| forum uenere; in foro pompa constitit et per manus reste | |
| data uirgines sonum uocis pulsu pedum modulantes inces- | |
| serunt. inde uico Tusco Uelabroque per bouarium forum | 15.1 |
| in cliuum Publicium atque aedem Iunonis reginae perrectum. | |
| ibi duae hostiae ab decemuiris immolatae et simulacra | |
| cupressea in aedem inlata. |