| nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium cla- | 27.42.1.1 |
| morem audiuit; itaque excitus tumultu raptim ad hostem | |
| copias agit. iam primos occupauerat equestris terror; | 2.1 |
| peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat. | |
| incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus | |
| obtulit, ita conserunt manus. crescit pugna subsidiis et | 3.1 |
| procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantesque | |
| —quod nisi in uetere exercitu et duce ueteri haud facile | |
| est—inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni | 4.1 |
| cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor | |
| ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecis- | |
| set. inde pauor incussus et fuga passim fieri coepta est; | 5.1 |
| minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breuio- | |
| rem fugam perculsis fecit. equites enim tergo inhaerebant; | 6.1 |
| in transuersa latera inuaserant cohortes secundis collibus | |
| uia nuda ac facili decurrentes. tamen supra octo milia | 7.1 |
| hominum occisa, [supra] septingenti capti; signa militaria | |
| nouem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in | |
| repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo | |
| capti. circa quingentos Romanorum sociorumque uictores | 8.1 |
| ceciderunt. | |
| postero die Poenus quieuit: Romanus, in aciem copiis | |
| eductis postquam neminem signa contra efferre uidit, spolia | |
| legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum | 5 |
| sepeliri iussit. inde insequentibus continuis diebus aliquot | 9.1 |
| ita institit portis ut prope inferre signa uideretur, donec | 10.1 |
| Hannibal tertia uigilia crebris ignibus tabernaculisque quae | |
| pars castrorum ad hostes uergebat et Numidis paucis qui in | |
| uallo portisque se ostenderent relictis profectus Apuliam | |
| petere intendit. ubi inluxit, successit uallo Romana acies, | 11.1 |
| et Numidae ex composito paulisper in portis se ualloque | |
| ostentauere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis | |
| agmen suorum adsequuntur. consul ubi silentium in | 12.1 |
| castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulauerant | |
| parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra | |
| praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, | |
| inferri signa iussit; tantumque ibi moratus dum milites ad | 13.1 |
| praedam discurrunt receptui deinde cecinit multoque ante | |
| noctem copias reduxit. postero die prima luce profectus | 14.1 |
| magnis itineribus famam et uestigia agminis sequens haud | |
| procul Uenusia hostem adsequitur. ibi quoque tumultuaria | 15.1 |
| pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. inde noctur- | |
| nis montanisque itineribus Poenus ne locum pugnandi daret | |
| Metapontum petiit. Hanno inde—is enim praesidio eius | 16.1 |
| loci praefuerat—in Bruttios cum paucis ad exercitum | |
| nouum comparandum missus: Hannibal copiis eius ad suas | |
| additis Uenusiam retro quibus uenerat itineribus repetit at- | |
| que inde Canusium procedit. nunquam Nero uestigiis hos- | 17.1 |
| tis abstiterat et Q. Fuluium, cum Metapontum ipse proficisce- | |
| retur, in Lucanos ne regio ea sine praesidio esset arcessierat. |