| Nero postquam iam tantum interualli ab hoste fecerat ut | 27.45.1.1 |
| detegi consilium satis tutum esset, paucis milites adloquitur. | |
| negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re | 2.1 |
| ipsa tutius fuisse quam suum: ad certam eos se uictoriam | |
| ducere; quippe ad quod bellum collega non ante quam ad | 3.1 |
| satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu | |
| copiae fuissent, maiores instructioresque quam si aduersus | |
| ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eos ipsos quantum- | |
| cumque uirium momentum addiderint rem omnem inclina- | 5 |
| turos. auditum modo in acie—nam ne ante audiatur, | 4.1 |
| daturum operam—alterum consulem et alterum exercitum | |
| aduenisse haud dubiam uictoriam facturum. famam bellum | 5.1 |
| conficere et parua momenta in spem metumque impellere | |
| animos. gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum | |
| prope omnem ipsos laturos; semper quod postremum adiec- | 6.1 |
| tum sit id rem totam uideri traxisse. cernere ipsos quo | |
| concursu, qua admiratione, quo fauore hominum iter suum | |
| celebretur. | |
| et hercule per instructa omnia ordinibus uirorum mulier- | 7.1 |
| umque undique ex agris effusorum inter uota ac preces et | |
| laudes ibant. illos praesidia rei publicae, uindices urbis Ro- | |
| manae imperiique appellabant: in illorum armis dextrisque | |
| suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam | 5 |
| esse. deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, | 8.1 |
| felix pugna, matura ex hostibus uictoria esset, damnarentur- | |
| que ipsi uotorum quae pro iis suscepissent ut, quemadmo- | 9.1 |
| dum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies | |
| laeti ouantibus uictoria obuiam irent. inuitare inde pro se | 10.1 |
| quisque et offerre et fatigare precibus ut quae ipsis iumentis- | |
| que usui essent ab se potissimum sumerent; benigne omnia | |
| cumulata dare. modestia certare milites ne quid ultra | 11.1 |
| usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis | |
| absistere cibum capientes; diem ac noctem ire; uix quod satis | |
| ad naturale desiderium corporum esset quieti dare. et ad | 12.1 |
| collegam praemissi erant qui nuntiarent aduentum percon- | |
| tarenturque clam an palam, interdiu an noctu uenire sese | |
| uellet, iisdem an aliis considere castris. nocte clam in- | |
| gredi uisum est. | 5 |