ipsos deinde 27.51.1.1
adpropinquare legatos allatum est.
tunc enimuero omnis aetas currere obuii, primus quisque
oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. ad 2.1
Muluium usque pontem continens agmen peruenit. legati 3.1
—erant L. Ueturius Philo P. Licinius Uarus Q. Caecilius
Metellus—circumfusi omnis generis hominum frequentia in
forum peruenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quae 4.1
acta essent percontarentur; et ut quisque audierat exercitum
hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas in-
columes, saluos consules esse, extemplo aliis porro impertie-
bant gaudium suum. cum aegre in curiam peruentum 5.1
esset, multo aegrius summota turba ne patribus misceretur,
litterae in senatu recitatae sunt. inde traducti in contionem
legati. L. Ueturius litteris recitatis, ipse planius omnia 6.1
quae acta erant exposuit cum ingenti adsensu, postremo
etiam clamore uniuersae contionis cum uix gaudium animis
caperent. discursum inde ab aliis circa templa deum ut 7.1
grates agerent, ab aliis domos ut coniugibus liberisque tam
laetum nuntium impertirent. senatus quod M. Liuius et 8.1
C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium
legionesque occidissent supplicationem in triduum decreuit.
eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit,
celebrataque a uiris feminisque est. omnia templa per totum 9.1
triduum aequalem turbam habuere, cum matronae amplis-
sima ueste cum liberis perinde ac si debellatum foret omni
solutae metu deis immortalibus grates agerent. statum quo- 10.1
que ciuitatis ea uictoria mouit, ut iam inde haud secus quam
in pace res inter se contrahere uendendo, emendo, mutuum
dando argentum creditumque soluendo auderent.
C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdru- 11.1
balis quod seruatum cum cura attulerat proici ante hostium
stationes, captiuosque Afros uinctos ut erant ostendi, duos
etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quae
acta essent iussit. Hannibal tanto simul publico familiari- 12.1
que ictus luctu, adgnoscere se fortunam Carthaginis fertur
dixisse; castrisque inde motis ut omnia auxilia quae diffusa 13.1
latius tueri non poterat in extremum Italiae angulum
Bruttios contraheret, et Metapontinos ciuitatem uniuersam
excitos sedibus suis et Lucanorum qui suae dicionis erant
in Bruttium agrum traduxit. 5