Philippus maerebat quidem et angebatur cum ad omnia
|
28.8.1.1
|
ipse raptim isset nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et
|
|
rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortu-
|
|
nam; in concilio autem dissimulans aegritudinem elato
|
2.1
|
animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec
|
|
tempore defuisse quin ubi hostium arma concrepuissent eo
|
|
quanta maxima posset celeritate tenderet: sed uix rationem
|
3.1
|
iniri posse utrum a se audacius an fugacius ab hostibus
|
|
geratur bellum. sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab
|
|
Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis
|
|
elapsum. sed non semper felicem esse fugam nec pro diffi-
|
4.1
|
cili id bellum habendum in quo, si modo congressus cum
|
|
hoste sis, uiceris. quod primum esset, confessionem se
|
5.1
|
hostium habere nequaquam pares esse sibi: breui et uicto-
|
|
riam haud dubiam habiturum, nec meliore euentu eos secum
|
|
quam spe pugnaturos.
|
|
laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis
|
6.1
|
Heraeam et Triphuliam, Alipheram autem Megalopolitis
|
|
quod suorum fuisse finium satis probabant restituit. inde
|
7.1
|
nauibus acceptis ab Achaeis—erant autem tres quadriremes
|
|
et biremes totidem—Anticyram traiecit. inde quinqueremi-
|
8.1
|
bus septem et lembis uiginti amplius, quos ut adiungeret
|
|
Carthaginiensium classi miserat in Corinthium sinum, pro-
|
|
fectus ad Eruthras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt,
|
|
escensionem fecit. haud fefellit Aetolos; nam hominum
|
9.1
|
quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque
|
|
Apolloniae fuit in siluas montesque refugit: pecora quae
|
10.1
|
inter festinationem abigi nequierant sunt direpta et in naues
|
|
compulsa. cum iis ceteraque praeda Nicia praetore Achaeo-
|
|
rum Aegium misso cum Corinthum petisset, pedestres inde
|
|
copias per Boeotiam terra duci iussit: ipse ab Cenchreis
|
11.1
|
praeter terram Atticam super Sunium nauigans inter medias
|
|
prope hostium classes, Chalcidem peruenit. inde conlaudata
|
12.1
|
fide ac uirtute quod neque timor nec spes flexisset eorum
|
|
animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia per-
|
|
manerent in societate si suam quam Oritanorum atque
|
|
Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum nauigat,
|
13.1
|
principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis
|
|
tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa
|
|
ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem feren-
|
|
dam sociis profectus erat, traiecit. Cassandreae deinde
|
14.1
|
centum nauium longarum carinis positis contractaque ad
|
|
effectum eius operis multitudine fabrorum naualium, quia
|
|
res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in
|
|
tempore laborantibus sociis latum ab se auxilium, retro in
|
5
|
regnum concessit ut Dardanis bellum inferret.
|
|