Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam
|
28.19.1.1
|
ciuitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide
|
|
quietas esse apparebat, quarum maxime insignes et magni-
|
|
tudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. Castulo, cum
|
2.1
|
prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus
|
|
Scipiones defecerat ad Poenos: Iliturgitani prodendis qui
|
|
ex illa clade ad eos perfugerant interficiendisque scelus
|
|
etiam defectioni addiderant. in eos populos primo aduentu
|
3.1
|
cum dubiae Hispaniae essent merito magis quam utiliter
|
|
saeuitum foret: tunc iam tranquillis rebus quia tempus ex-
|
4.1
|
petendae poenae uidebatur uenisse, accitum ab Tarracone
|
|
L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem
|
|
oppugnandum mittit, ipse cum cetero exercitu quintis fere
|
|
ad Iliturgin castris peruenit. clausae erant portae omnia-
|
5.1
|
que instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo
|
|
conscientia quid se meritos scirent pro indicto eis bello
|
|
fuerat. hinc et hortari milites Scipio orsus est: ipsos
|
6.1
|
claudendo portas indicasse Hispanos quid ut timerent
|
|
meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis
|
|
quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; quippe
|
7.1
|
cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his
|
|
perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas. eue-
|
8.1
|
nisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in
|
|
semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem
|
|
ulciscerentur, et in omne tempus graui documento sancirent
|
|
ne quis unquam Romanum ciuem militemque in ulla fortuna
|
5
|
opportunum iniuriae duceret.
|
|
ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per mani-
|
9.1
|
pulos uiris diuidunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri
|
|
Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore
|
|
urbem adgrediuntur. non dux unus aut plures principes
|
10.1
|
oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpae metus
|
|
ad defendendam impigre urbem hortatur. et meminerant
|
11.1
|
et admonebant alios supplicium ex se non uictoriam peti:
|
|
ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et
|
|
in acie, ubi Mars communis et uictum saepe erigeret et ad-
|
|
fligeret uictorem, an postmodo cremata et diruta urbe, ante
|
12.1
|
ora captarum coniugum liberorumque, inter uerbera et uin-
|
|
cula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. igitur
|
13.1
|
non militaris modo aetas aut uiri tantum, sed feminae pueri-
|
|
que super animi corporisque uires adsunt, pugnantibus
|
|
tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt. non
|
14.1
|
libertas solum agebatur, quae uirorum fortium tantum
|
|
pectora acuit, sed ultima omnibus supplicia et foeda mors
|
|
ob oculos erat. accendebantur animi et certamine laboris ac
|
|
periculi atque ipso inter se conspectu. itaque tanto ardore
|
15.1
|
certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exerci-
|
|
tus ab unius oppidi iuuentute saepe repulsus a muris haud
|
|
satis decoro proelio trepidaret. id ubi uidit Scipio, ueritus
|
16.1
|
ne uanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus
|
|
et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi
|
|
capessendam esse ratus increpita ignauia militum ferri scalas
|
|
iubet et se ipsum si ceteri cunctentur escensurum minatur.
|
5
|
iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor
|
17.1
|
undique ab sollicitis uicem imperatoris militibus sublatus,
|
|
scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; et ex altera
|
18.1
|
parte Laelius institit. tum uicta oppidanorum uis deiectis-
|
|
que propugnatoribus occupantur muri.
|
|
arx etiam ab ea parte qua inexpugnabilis uidebatur
|
|
inter tumultum capta est:
|
5
|