| tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex | 28.39.1.1 |
| eis maximus natu: 'etsi nihil ultra malorum est, patres | |
| conscripti, quam quod passi sumus ut ad ultimum fidem | |
| uobis praestaremus, tamen ea uestra merita imperatorumque | |
| uestrorum erga nos fuerunt ut nos cladium nostrarum non | 5 |
| paeniteat. bellum propter nos suscepistis; susceptum | 2.1 |
| quartum decimum annum tam pertinaciter geritis ut saepe | |
| ad ultimum discrimen et ipsi ueneritis et populum Cartha- | |
| giniensem adduxeritis. cum in Italia tam atrox bellum et | 3.1 |
| Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in | |
| Hispaniam uelut ad conciliandas reliquias naufragii nostri | |
| misistis. P. et Cn. Cornelii ex quo in prouinciam uenerunt | 4.1 |
| nullo tempore destiterunt quae nobis secunda quaeque | |
| aduersa hostibus nostris essent facere. iam omnium pri- | 5.1 |
| mum oppidum nobis restituerunt; per omnem Hispaniam | |
| ciues nostros uenum datos, dimissis qui conquirerent, ex ser- | |
| uitute in libertatem restituerunt. cum iam prope esset ut | 6.1 |
| optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cor- | |
| nelii imperatores uestri luctuosius nobis prope quam uobis | |
| perierunt. | |
| 'tum uero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem | 7.1 |
| antiquam uidebamur ut iterum periremus et alterum exci- | |
| dium patriae uideremus—nec ad perniciem nostram Cartha- | 8.1 |
| giniensi utique aut duce aut exercitu opus esse: ab Turdulis | |
| nos ueterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa | |
| nobis fuerant, exstingui posse—cum ex insperato repente | 9.1 |
| misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi | |
| omnium Saguntinorum uidemur quia consulem declaratum | |
| uidemus ac uidisse nos ciuibus nostris renuntiaturi sumus, | |
| spem, opem, salutem nostram; qui cum plurimas hostium | 10.1 |
| uestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum | |
| numero excretos Saguntinos in patriam remisit; postremo | 11.1 |
| Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente incolumi | |
| stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo | |
| nobis sed—absit uerbo inuidia—ne posteris quidem ti- | |
| menda nostris esset. deletam urbem cernimus eorum | 12.1 |
| quorum in gratiam Saguntum deleuerat Hannibal; uectigal | |
| ex agro eorum capimus quod nobis non fructu iucundius est | |
| quam ultione. ob haec, quibus maiora nec sperare nec | 13.1 |
| optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos | |
| decem legatos Saguntinus senatus populusque ad uos misit; | |
| simul gratulatum quod ita res hos annos in Hispania atque | 14.1 |
| Italia gessistis ut Hispaniam non Hibero amne tenus sed | |
| qua terrarum ultimas finit Oceanus domitam armis habeatis, | |
| Italiae nisi quatenus uallum castrorum cingit nihil reliqueri- | |
| tis Poeno. Ioui optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, | 15.1 |
| non grates tantum ob haec agere iussi sumus sed donum | |
| hoc etiam, si uos permitteretis, coronam auream in Capito- | |
| lium uictoriae ergo ferre. id uti permittatis quaesumus, | 16.1 |
| utique, si uobis ita uidetur, quae nobis imperatores uestri | |
| commoda tribuerunt, ea rata atque perpetua auctoritate | |
| uestra faciatis.' | |
| senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitu- | 17.1 |
| tum Saguntum fidei socialis utrimque seruatae documentum | |
| omnibus gentibus fore; suos imperatores recte et ordine et | 18.1 |
| ex uoluntate senatus fecisse quod Saguntum restituerint | |
| ciuesque Saguntinos seruitio exemerint; quaeque alia eis | |
| benigne fecerint, ea senatum ita uoluisse fieri; donum per- | |
| mittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque | 19.1 |
| legatis praeberi iussa et muneris ergo in singulos dari ne | |
| minus dena milia aeris. legationes deinde ceterae in sena- | 20.1 |
| tum introductae auditaeque; et petentibus Saguntinis ut | 21.1 |
| quatenus tuto possent Italiam spectatum irent, duces dati | |
| litteraeque per oppida missae ut Hispanos comiter accipe- | |
| rent. tum de re publica, de exercitibus scribendis, de | 22.1 |
| prouinciis relatum. |