| cum Africam nouam prouinciam extra sortem P. Scipioni | 28.40.1.1 |
| destinari homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica | |
| gloria contentus non ad gerendum modo bellum sed ad | |
| finiendum diceret se consulem declaratum, neque id aliter | 2.1 |
| fieri posse quam si ipse in Africam exercitum transportasset, | |
| et acturum se id per populum aperte ferret si senatus ad- | |
| uersaretur,—id consilium haudquaquam primoribus patrum | |
| cum placeret, ceteri per metum aut ambitionem mussarent, | 5 |
| Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: 'scio multis ues- | 3.1 |
| trum uideri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi | |
| et frustra habiturum orationem qui tamquam de integra re | |
| de Africa prouincia sententiam dixerit. ego autem primum | 4.1 |
| illud ignoro quemadmodum iam certa prouincia Africa con- | |
| sulis, uiri fortis ac strenui, sit, quam nec senatus censuit in | |
| hunc annum prouinciam esse nec populus iussit. deinde, | 5.1 |
| si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simu- | |
| lando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui | |
| de quo consulitur suo loco dicit sententiam. atque ego | 6.1 |
| certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Afri- | |
| cam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse, | |
| unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigri- | 7.1 |
| tiamque homines adulescentes sane appellent, dum ne | |
| paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo adspectu consilia | |
| semper uisa, mea usu meliora; alterius, obtractationis atque | 8.1 |
| inuidiae aduersus crescentem in dies gloriam fortissimi con- | |
| sulis. a qua suspicione si me neque uita acta et mores | 9.1 |
| mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque | |
| gloriae belli domique partae uindicat ut propius fastidium | |
| eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet. quae enim | |
| mihi aemulatio cum eo esse potest qui ne filio quidem meo | 5 |
| aequalis sit? me dictatorem cum uigerem adhuc uiribus et | 10.1 |
| in cursu maximarum rerum essem recusantem nemo aut in | |
| senatu aut apud populum audiuit quo minus insectanti me | |
| magistro equitum, quod fando nunquam ante auditum erat, | |
| imperium mecum aequaretur; rebus quam uerbis adsequi | 11.1 |
| malui ut qui aliquorum iudicio mihi comparatus erat sua | |
| mox confessione me sibi praeferret; nedum ego perfunctus | 12.1 |
| honoribus certamina mihi atque aemulationem cum adules- | |
| cente florentissimo proponam; uidelicet ut mihi iam ui- | 13.1 |
| uendo non solum rebus gerendis fesso, si huic negata fuerit, | |
| Africa prouincia decernatur. cum ea gloria quae parta est | |
| uiuendum atque moriendum est. uincere ego prohibui | 14.1 |
| Hannibalem ut a uobis quorum uigent nunc uires etiam | |
| uinci posset. |