| 'illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si | 28.41.1.1 |
| cum in me ipso nunquam pluris famam hominum quam | |
| rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico | |
| praeponam. quamquam si aut bellum nullum in Italia aut | 2.1 |
| is hostis esset ex quo uicto nihil gloriae quaereretur, qui te | |
| in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum | |
| bello materiam gloriae tuae isse ereptum uideri posset. | |
| cum uero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum deci- | 3.1 |
| mum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, | |
| gloriae tuae si hostem eum qui tot funerum tot cladium | |
| nobis causa fuit tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. | |
| Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes | 5 |
| te huius fuerit? nisi aut Hamilcar Hannibali dux est prae- | 4.1 |
| ferendus aut illud bellum huic, aut uictoria illa maior cla- | |
| riorque quam haec—modo contingat ut te consule uincamus | |
| —futura est? a Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem | 5.1 |
| quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis? | |
| ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam | 6.1 |
| amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata | |
| gloriatus fueris. | |
| 'nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse | 7.1 |
| uideatur quam contempsisse qui aliud bellum maluerit. | |
| quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circuitus, ut | 8.1 |
| cum in Africam traieceris secuturum te illuc Hannibalem | |
| speres, potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo | |
| bellum intendis? egregiam istam palmam belli Punici | |
| patrati petis? hoc et natura prius est, tua cum defenderis | 9.1 |
| aliena ire oppugnatum. pax ante in Italia quam bellum | |
| in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro | |
| aliis inferatur. si utrumque tuo ductu auspicioque fieri | 10.1 |
| potest, Hannibale hic uicto, illic Carthaginem expugna: si | |
| alterautra uictoria nouis consulibus relinquenda est, prior | |
| cum maior clariorque tum causa etiam insequentis fuerit. | 11.1 |
| nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa | |
| duos diuersos exercitus alere aerarium non potest, praeter- | |
| quam quod unde classes tueamur unde commeatibus suffi- | 12.1 |
| ciamus praebendis nihil reliqui est, quid? periculi tandem | |
| quantum adeatur quem fallit? P. Licinius in Italia, P. | |
| Scipio bellum in Africa geret. quid? si—quod omnes di | 13.1 |
| omen auertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae | |
| acciderunt accidere possunt—uictor Hannibal ire ad urbem | |
| perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fuluium | |
| a Capua, arcessemus? quid? quod in Africa quoque Mars | 14.1 |
| communis belli erit? domus tibi tua, pater patruusque | |
| intra triginta dies cum exercitibus caesi documento sint, ubi | 15.1 |
| per aliquot annos maximis rebus terra marique gerendis | |
| amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani | |
| uestraeque familiae fecerant. dies me deficiat si reges im- | 16.1 |
| peratoresque temere in hostium terram transgressos cum | |
| maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare | |
| uelim. Athenienses, prudentissima ciuitas, bello domi | 17.1 |
| relicto, auctore aeque impigro ac nobili iuuene, magna | |
| classe in Siciliam tramissa, una pugna nauali florentem | |
| rem publicam suam in perpetuum adflixerunt. |