| 'externa et nimis antiqua repeto. Africa eadem ista et M. | 28.42.1.1 |
| Atilius, insigne utriusque fortunae exemplum, nobis docu- | |
| mento sint. ne tibi, P. Corneli, cum ex alto Africam con- | 2.1 |
| spexeris, ludus et iocus fuisse Hispaniae tuae uidebuntur. | |
| quid enim simile? pacato mari praeter oram Italiae | 3.1 |
| Galliaeque uectus Emporias in urbem sociorum classem | |
| adpulisti; expositos milites per tutissima omnia ad socios et | |
| amicos populi Romani Tarraconem duxisti; ab Tarracone | 4.1 |
| deinde iter per praesidia Romana; circa Hiberum exercitus | |
| patris patruique tui post amissos imperatores ferociores | |
| calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. | 5.1 |
| Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum si | |
| nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus | |
| qualibet arte belli par; oppugnata per summum otium | |
| Carthago nullo trium Punicorum exercituum socios defen- | 5 |
| dente; cetera—neque ea eleuo—nullo tamen modo Africo | 6.1 |
| bello comparanda, ubi non portus ullus classi nostrae aper- | |
| tus, non ager pacatus, non ciuitas socia, non rex amicus, | |
| non consistendi usquam locus, non procedendi; quacum- | 7.1 |
| que circumspexeris hostilia omnia atque infesta. | |
| 'an Syphaci Numidisque credis? satis sit semel credi- | |
| tum; non semper temeritas est felix, et fraus fidem in paruis | |
| sibi praestruit ut, cum operae pretium sit, cum mercede | 5 |
| magna fallat. non hostis patrem patruumque tuum armis | 8.1 |
| prius quam Celtiberi socii fraude circumuenerunt; nec tibi | |
| ipsi a Magone et Hasdrubale hostium ducibus quantum ab | |
| Indibili et Mandonio in fidem acceptis periculi fuit. Nu- | 9.1 |
| midis tu credere potes, defectionem militum tuorum exper- | |
| tus? et Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses | |
| malunt potentissimos in Africa esse, Carthaginienses quam | |
| quemquam alium. nunc illos aemulatio inter sese et omnes | 10.1 |
| causae certaminum acuunt quia procul externus metus est: | |
| ostende Romana arma et exercitum alienigenam; iam uelut | |
| ad commune restinguendum incendium concurrent. aliter | 11.1 |
| iidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter | |
| moenia patriae, templa deum, aras et focos defendent cum | |
| euntes in proelium pauida prosequetur coniunx et parui | |
| liberi occursabunt. | 5 |
| 'quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu | 12.1 |
| Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exer- | |
| citusque tui praesidio nudatam Italiam uiderint, ultro ipsi | |
| nouum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut | |
| Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter | 13.1 |
| oram Ligurum Alpinorum uectari constat, Hannibali se | |
| coniungere iusserint? nempe in eodem terrore erimus in | 14.1 |
| quo nuper fuimus cum Hasdrubal in Italiam transcendit, | |
| quem tu, qui non solum Carthaginem sed omnem Africam | |
| exercitu tuo es clausurus, e manibus tuis in Italiam emisisti. | |
| uictum a te dices; eo quidem minus uellem—et id tua non | 15.1 |
| rei publicae solum causa—iter datum uicto in Italiam esse. | |
| patere nos omnia quae prospera tibi ac populi Romani | |
| imperio euenere tuo consilio adsignare, aduersa casibus in- | |
| certis belli et fortunae relegare: quo melior fortiorque es, | 16.1 |
| eo magis talem praesidem sibi patria tua atque uniuersa | |
| Italia retinet. non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi | |
| Hannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli esse, quippe | |
| qui prae te feras eam tibi causam traiciendi in Africam esse | 5 |
| ut Hannibalem eo trahas. siue igitur hic siue illic, cum | 17.1 |
| Hannibale est tibi futura res. | |
| 'utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo | |
| collegaeque exercitu coniuncto? ne Claudius quidem et | |
| Liuius consules tam recenti exemplo quantum id intersit | 5 |
| documento sunt? quid? Hannibalem utrum tandem ex- | 18.1 |
| tremus angulus agri Bruttii, frustra iam diu poscentem ab | |
| domo auxilia, an propinqua Carthago et tota socia Africa | |
| potentiorem armis uirisque faciet? quod istud consilium | 19.1 |
| est, ibi malle decernere ubi tuae dimidio minores copiae | |
| sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus | |
| aduersus unum tot proeliis et tam diuturna ac graui militia | |
| fessum pugnandum sit? quam compar consilium tuum | 20.1 |
| parentis tui consilio sit reputa. ille consul profectus in | |
| Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret | |
| in Italiam ex prouincia rediit: tu cum Hannibal in Italia | |
| sit relinquere Italiam paras, non quia rei publicae utile sed | 5 |
| quia tibi id amplum et gloriosum censes esse—sicut cum | 21.1 |
| prouincia et exercitu relicto sine lege sine senatus consulto | |
| duabus nauibus populi Romani imperator fortunam publicam | |
| et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, | |
| commisisti. ego, patres conscripti, P. Cornelium rei pub- | 22.1 |
| licae nobisque, non sibi ipsi priuatim creatum consulem | |
| existimo, exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae | |
| scriptos esse, non quos regio more per superbiam consules | |
| quo terrarum uelint traiciant.' | 5 |