| cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate | 28.43.1.1 |
| et inueteratae prudentiae fama magnam partem senatus et | |
| seniores maxime <cum> mouisset, pluresque consilium senis | |
| quam animum adulescentia ferocem laudarent, Scipio ita | 2.1 |
| locutus fertur: 'et ipse Q. Fabius principio orationis, patres | |
| conscripti, commemorauit in sententia sua posse obtracta- | |
| tionem suspectam esse; cuius ego rei non tam ipse ausim | 3.1 |
| tantum uirum insimulare quam ea suspicio, uitio orationis | |
| an rei, haud sane purgata est. sic enim honores suos et | 4.1 |
| famam rerum gestarum extulit uerbis ad exstinguendum in- | |
| uidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum | |
| sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super cete- | |
| ros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi | 5 |
| aequari nolit. sic senem se perfunctumque et me infra | 5.1 |
| aetatem filii etiam sui posuit tamquam non longius quam | |
| quantum uitae humanae spatium est cupiditas gloriae ex- | |
| tendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem | |
| promineat. maximo cuique id accidere animo certum habeo | 6.1 |
| ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aeui claris | |
| uiris comparent. equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, | 7.1 |
| laudes non adsequi solum uelle sed—bona uenia tua dixe- | |
| rim—, si possim, etiam exsuperare. illud nec tibi in me nec | 8.1 |
| mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam | |
| nostri similem euadere ciuem; id enim non eorum modo | |
| quibus inuiderimus sed rei publicae et paene omnis generis | |
| humani detrimentum est. | 5 |
| 'commemorauit quantum essem periculi aditurus si in | 9.1 |
| Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae | |
| et exercitus uicem uideretur sollicitus. unde haec repente | 10.1 |
| cura de me exorta? cum pater patruusque meus interfecti, | |
| cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum | |
| amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quat- | |
| tuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus | 11.1 |
| ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, | |
| nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et | |
| uiginti annos nato detulisset imperium populus Romanus, | |
| quid ita tum nemo aetatem meam, uim hostium, difficultatem | 12.1 |
| belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? | |
| utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est | |
| quam tunc in Hispania erat? an maiores nunc sunt exer- | 13.1 |
| citus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in | |
| Hispania fuerunt? an aetas mea tunc maturior bello geren- | |
| do fuit quam nunc est? an cum Carthaginiensi hoste in | 14.1 |
| Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? facile est | |
| post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot | |
| urbes ui captas aut metu subactas in dicionem, post perdo- | 15.1 |
| mita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saeuas gentes, | |
| post receptam totam Hispaniam ita ut uestigium belli nul- | |
| lum reliquum sit, eleuare meas res gestas, tam hercule quam, | 16.1 |
| si uictor ex Africa redierim, ea ipsa eleuare quae nunc retin- | |
| endi mei causa ut terribilia eadem uideantur uerbis extol- | |
| luntur. | |
| 'negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. | 17.1 |
| M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. | |
| Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recorda- | |
| tur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus | |
| Africae, et res egregie primo anno gessisse et quantum ad | 5 |
| Carthaginienses duces attinet inuictum ad ultimum perman- | |
| sisse. nihil igitur me isto exemplo terrueris. si hoc bello | 18.1 |
| non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista ita | |
| clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto | |
| quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? nec | 19.1 |
| felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me | |
| patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo | |
| ipso fiducia quod possit in hominis unius uirtute tantum | |
| momenti esse. at etiam Athenienses audiendi sunt temere | 20.1 |
| in Siciliam omisso domi bello transgressi. cur ergo, quo- | 21.1 |
| niam Graecas fabulas enarrare uacat, non Agathoclem potius, | |
| Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, | |
| transgressum in hanc eandem Africam auertisse eo bellum | |
| unde uenerat refers? | 5 |