| minus aequis animis auditus est Scipio quia uolgatum | 28.45.1.1 |
| erat si apud senatum non obtinuisset ut prouincia Africa | |
| sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque | 2.1 |
| Q. Fuluius, qui consul quater et censor fuerat, postulauit | |
| a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus | |
| ut de prouinciis decernerent staturusque eo esset quod cen- | |
| suissent an ad populum laturus. cum Scipio respondisset | 3.1 |
| se quod e re publica esset facturum, tum Fuluius: 'non | 4.1 |
| ego ignarus quid responsurus facturusue esses quaesiui, | |
| quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere | |
| senatum et ni prouinciam tibi quam uolueris extemplo | |
| decernamus paratam rogationem habeas. itaque a uobis, | 5.1 |
| tribuni plebis, postulo' inquit 'ut sententiam mihi ideo non | |
| dicenti quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit | |
| ratum habiturus consul auxilio sitis.' inde altercatio orta | 6.1 |
| cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo | |
| minus suo quisque loco rogatus sententiam diceret. tri- | 7.1 |
| buni ita decreuerunt: 'si consul senatui de prouinciis | |
| permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea | |
| re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re | |
| sententiam recusabit dicere auxilio erimus.' | 5 |
| consul diem ad conloquendum cum collega petit; postero | 8.1 |
| die permissum senatui est. prouinciae ita decretae: alteri | |
| consuli Sicilia et triginta rostratae naues quas C. Seruilius | |
| superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si | |
| id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et | 9.1 |
| bellum cum Hannibale, cum eo exercitu quem††. L. | |
| Ueturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentue | |
| uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset | |
| rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea | 10.1 |
| prouincia euenisset. et ceteris †praeter consules praeto- | |
| resque qui exercitibus prouinciisque praefuturi† erant pro- | |
| rogata imperia. Q. Caecilio sorti euenit ut cum consule in | 11.1 |
| Bruttiis aduersus Hannibalem bellum gereret. | |
| ludi deinde Scipionis magna frequentia et fauore spec- | 12.1 |
| tantium celebrati. legati Delphos ad donum ex praeda | |
| Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. | |
| Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et | |
| simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta. | 5 |
| Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque | 13.1 |
| magnopere tetendisset, ut uoluntarios ducere sibi milites | |
| liceret tenuit et, quia impensae negauerat rei publicae | 14.1 |
| futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad nouas fabri- | |
| candas naues acciperet. Etruriae primum populi pro suis | |
| quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: Caerites | 15.1 |
| frumentum sociis naualibus commeatumque omnis generis, | |
| Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in uela, Uola- | |
| terrani interamenta nauium et frumentum, Arretini tria | 16.1 |
| milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, | |
| milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero | |
| expleturos, secures rutra falces alueolos molas quantum in | 17.1 |
| quadraginta longas naues opus esset, tritici centum uiginti | |
| milia modium et in uiaticum decurionibus remigibusque | |
| conlaturos; Perusini Clusini Rusellani abietem in fabrican- | 18.1 |
| das naues et frumenti magnum numerum; abiete <et> ex | |
| publicis siluis est usus. Umbriae populi et praeter hos | 19.1 |
| Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager | |
| milites polliciti. Marsi Paeligni Marrucinique multi uolun- | |
| tarii nomina in classem dederunt. Camertes cum aequo | 20.1 |
| foedere cum Romanis essent cohortem armatam sescento- | |
| rum hominum miserunt. triginta nauium carinae, uiginti | 21.1 |
| quinqueremes decem quadriremes, cum essent positae ipse | |
| ita institit operi ut die quadragensimo quinto quam ex | |
| siluis detracta materia erat naues instructae armataeque in | |
| aquam deductae sint. | 5 |