| profectus in Siciliam est triginta nauibus longis, uolun- | 28.46.1.1 |
| tariorum septem ferme milibus in naues impositis. et P. | 2.1 |
| Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares uenit. ex | |
| iis eum sibi sumpsit quem L. Ueturius consul habuerat: | |
| Metello ut quibus praefuisset legionibus iis praeesset, facilius | 3.1 |
| cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit. et | |
| praetores diuersi in prouincias profecti. et quia pecunia | 4.1 |
| ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad | |
| mare uersam uendere quaestores iussi, indicio quoque per- | 5.1 |
| misso qui ager ciuis Campani fuisset, uti is publicus populi | |
| Romani esset; indici praemium constitutum, quantae pecu- | |
| niae ager indicatus esset pars decima. et Cn. Seruilio | 6.1 |
| praetori urbano negotium datum ut Campani ciues, ubi | |
| cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, | |
| animaduerteretque in eos qui alibi habitarent. | |
| eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Bali- | 7.1 |
| arium insula, ubi hibernarat, iuuentute lecta in classem im- | |
| posita in Italiam triginta ferme rostratis nauibus et multis | |
| onerariis duodecim milia peditum duo ferme equitum | 8.1 |
| traiecit, Genuamque nullis praesidiis maritimam oram tutan- | |
| tibus repentino aduentu cepit. inde ad oram Ligurum | |
| Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem adpulit. | |
| Ingauni—Ligurum ea gens est—bellum ea tempestate gere- | 9.1 |
| bant cum Epanteriis Montanis. igitur Poenus Sauone | 10.1 |
| oppido Alpino praeda deposita et decem longis nauibus in | |
| statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis | |
| adtuendam maritimam oram quia fama erat Scipionem | 11.1 |
| traiecturum, ipse societate cum Ingaunis quorum gratiam | |
| malebat composita Montanos instituit oppugnare. et cres- | |
| cebat exercitus in dies ad famam nominis eius Gallis undique | |
| confluentibus. ea <res> litteris cognita Sp. Lucreti, ne | 12.1 |
| frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent | |
| laetati si par aliud inde bellum duce tantum mutato orere- | |
| tur, curam ingentem accendit patribus. itaque et M. Liuium | 13.1 |
| proconsulem ex Etruria uolonum exercitum admouere Arimi- | |
| num iusserunt, et Cn. Seruilio praetori negotium datum ut, | |
| si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones imperio | |
| cui uideretur dato ex urbe duci iuberet. M. Ualerius | 5 |
| Laeuinus Arretium eas legiones duxit. | |
| iisdem diebus naues onerariae Poenorum ad octoginta | 14.1 |
| circa Sardiniam ab Cn. Octauio, qui prouinciae prae- | |
| erat, captae; eas Coelius frumento misso ad Hannibalem | |
| commeatuque onustas, Ualerius praedam Etruscam Ligurum- | |
| que et Montanorum captiuos Carthaginem portantes captas | 5 |
| tradit. in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. | 15.1 |
| pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi | |
| quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. | |
| propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, | 16.1 |
| ibique aram condidit dedicauitque cum ingenti rerum ab se | |
| gestarum titulo Punicis Graecisque litteris insculpto. |