| Scipio postquam in Siciliam uenit, uoluntarios milites | 29.1.1.1 |
| ordinauit centuriauitque. ex iis trecentos iuuenes, florentes | 2.1 |
| aetate et uirium robore insignes, inermes circa se habebat, | |
| ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati | |
| seruarentur. tum ex totius Siciliae iuniorum numero prin- | 3.1 |
| cipes genere et fortuna trecentos equites qui secum in Afri- | |
| cam traicerent legit, diemque iis qua equis armisque instructi | |
| atque ornati adessent edixit. grauis ea militia, procul domo, | 4.1 |
| terra marique multos labores magna pericula allatura uide- | |
| batur; neque ipsos modo sed parentes cognatosque eorum | |
| ea cura angebat. ubi dies quae dicta erat aduenit, arma | 5.1 |
| equosque ostenderunt. tum Scipio renuntiari sibi dixit | |
| quosdam equites Siculorum tamquam grauem et duram hor- | |
| rere eam militiam: si qui ita animati essent, malle eos sibi | 6.1 |
| iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque in- | |
| utiles milites rei publicae esse; expromerent quid sentirent; | |
| cum bona uenia se auditurum. ubi ex iis unus ausus est | 7.1 |
| dicere se prorsus, si sibi utrum uellet liberum esset, nolle | |
| militare, tum Scipio ei: 'quoniam igitur, adulescens, quid | 8.1 |
| sentires non dissimulasti, uicarium tibi expediam cui tu arma | |
| equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum | |
| hinc extemplo domum ducas exerceas docendum cures equo | |
| armisque.' laeto condicionem accipienti unum ex trecentis | 9.1 |
| quos inermes habebat tradit. ubi hoc modo exauctoratum | |
| equitem cum gratia imperatoris ceteri uiderunt, se quisque | |
| excusare et uicarium accipere. ita trecentis Siculis Romani | 10.1 |
| equites substituti sine publica impensa. docendorum atque | |
| exercendorum curam Siculi habuerunt, quia edictum im- | |
| peratoris erat ipsum militaturum qui ita non fecisset. egre- | 11.1 |
| giam hanc alam equitum euasisse ferunt multisque proeliis | |
| rem publicam adiuuisse. | |
| legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum | 12.1 |
| ex iis milites delegit, maxime qui sub duce Marcello milita- | |
| uerant, quos cum optima disciplina institutos credebat tum | 13.1 |
| etiam ab longa Syracusarum obsidione peritissimos esse | |
| urbium oppugnandarum; nihil enim paruum sed Carthaginis | |
| iam excidia agitabat animo. inde exercitum per oppida | 14.1 |
| dispertit; frumentum Siculorum ciuitatibus imperat, ex Italia | |
| aduecto parcit; ueteres naues reficit et cum iis C. Laelium | |
| in Africam praedatum mittit; nouas Panhormi subducit, | |
| quia ex uiridi materia raptim factae erant, ut in sicco | 5 |
| hibernarent. | |
| praeparatis omnibus ad bellum Syracusas, nondum ex | 15.1 |
| magnis belli motibus satis tranquillas, uenit. Graeci res a | 16.1 |
| quibusdam Italici generis eadem ui qua per bellum ceperant | |
| retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant. omnium | 17.1 |
| primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim | |
| iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis | |
| suas res Syracusanis restituit. non ipsis tantum ea res sed | 18.1 |
| omnibus Siciliae populis grata fuit, eoque enixius ad bellum | |
| adiuuerunt. | |
| eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum con- | 19.1 |
| ciente Ilergete Indibili nulla alia de causa quam per admira- | |
| tionem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto: eum | 20.1 |
| superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale inter- | |
| fectis [rebantur]; eo nec in Hispaniam caesis Scipionibus | |
| alium quem mitterent habuisse, et postquam in Italia grauius | |
| bellum urgeret, aduersus Hannibalem eum arcessitum. | 5 |
| praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Ro- | 21.1 |
| mani habeant, exercitum quoque inde ueterem deductum; | |
| trepida omnia et inconditam turbam tironum esse. nunquam | 22.1 |
| talem occasionem liberandae Hispaniae fore. seruitum ad | 23.1 |
| eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis, nec in uicem | |
| his aut illis sed interdum utrisque simul. pulsos ab Romanis | 24.1 |
| Carthaginienses: ab Hispanis, si consentirent, pelli Roma- | |
| nos posse, ut ab omni externo imperio soluta in perpetuum | |
| Hispania in patrios rediret mores ritusque. haec talia- | 25.1 |
| que dicendo non populares modo sed Ausetanos quoque, | |
| uicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis | |
| populos. itaque intra paucos dies triginta milia peditum | 26.1 |
| quattuor ferme equitum in Sedetanum agrum, quo edictum | |
| erat, conuenerunt. |