| Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius | 29.2.1.1 |
| Acidinus, ne glisceret prima neglegendo bellum, iunctis et ipsi | 2.1 |
| exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam pacato | |
| clementer ductis militibus ad sedem hostium peruenere et | |
| trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra. | |
| primo per legatos nequiquam temptatum ut discederetur ab | 3.1 |
| armis; dein cum in pabulatores Romanos impetus repente | |
| ab equitibus Hispanis factus esset, summisso ab statione | |
| Romana equitatu equestre proelium fuit haud sane memo- | |
| rando in partem ullam euentu. sole oriente postero die | 4.1 |
| armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris | |
| Romanis aciem ostendere. medii Ausetani erant; cornua | 5.1 |
| dextrum Ilergetes, laeuum ignobiles tenebant Hispani populi; | |
| inter cornua et mediam aciem interualla patentia satis late | |
| fecerant qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent. et | 6.1 |
| Romani more suo exercitum cum instruxissent, id modo | |
| hostium imitati sunt ut inter legiones et ipsi patentes equiti | |
| relinquerent uias. ceterum Lentulus ei parti usum equitis | 7.1 |
| fore ratus quae prior in dehiscentem interuallis hostium | |
| aciem equites emisisset, Ser. Cornelio tribuno militum im- | 8.1 |
| perat equites per patentes in hostium acie uias permittere | |
| equos iubeat. ipse coepta parum prospere pedestri pugna | 9.1 |
| tantum moratus dum cedenti duodecimae legioni, quae in | |
| laeuo cornu aduersus Ilergetes locata erat, tertiam decimam | |
| legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, | |
| postquam aequata ibi pugna est, ad L. Manlium inter prima | 10.1 |
| signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis | |
| inducentem uenit; indicat tuta ab laeuo cornu esse; iam | 11.1 |
| missum ab se Cornelium procella equestri hostes circum- | |
| fusurum. | |
| uix haec dicta dederat cum Romani equites in medios | 12.1 |
| inuecti hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equiti- | |
| bus Hispanorum uiam immittendi equos clauserunt. itaque | 13.1 |
| omissa pugna equestri ad pedes Hispani descenderunt. | |
| Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepida- | |
| tionem pauoremque et fluctuantia uiderunt signa, hortantur | |
| orant milites ut perculsos inuadant neu restitui aciem | 5 |
| patiantur. non sustinuissent tam infestum impetum barbari, | 14.1 |
| ni regulus ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis | |
| ante prima signa peditum se obiecisset. ibi aliquamdiu | 15.1 |
| atrox pugna stetit; tandem postquam ii qui circa regem | |
| seminecem restantem deinde pilo terrae adfixum pugnabant | |
| obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta. plures | 16.1 |
| caesi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, | |
| et quia perculsis acriter institerunt Romani; nec ante absces- | |
| sum est quam castris quoque exuerunt hostem. tredecim | 17.1 |
| milia Hispanorum caesa eo die, mille octingenti ferme | |
| capti: Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, | |
| maxime in laeuo cornu, ceciderunt. pulsi castris Hispani | 18.1 |
| aut qui ex proelio effugerant, sparsi primo per agros, deinde | |
| in suas quisque ciuitates redierunt. |