minus aequis animis auditus est Scipio quia uolgatum 28.45.1.1
erat si apud senatum non obtinuisset ut prouincia Africa
sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque 2.1
Q. Fuluius, qui consul quater et censor fuerat, postulauit
a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus
ut de prouinciis decernerent staturusque eo esset quod cen-
suissent an ad populum laturus. cum Scipio respondisset 3.1
se quod e re publica esset facturum, tum Fuluius: 'non 4.1
ego ignarus quid responsurus facturusue esses quaesiui,
quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere
senatum et ni prouinciam tibi quam uolueris extemplo
decernamus paratam rogationem habeas. itaque a uobis, 5.1
tribuni plebis, postulo' inquit 'ut sententiam mihi ideo non
dicenti quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit
ratum habiturus consul auxilio sitis.' inde altercatio orta 6.1
cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo
minus suo quisque loco rogatus sententiam diceret. tri- 7.1
buni ita decreuerunt: 'si consul senatui de prouinciis
permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea
re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re
sententiam recusabit dicere auxilio erimus.' 5
consul diem ad conloquendum cum collega petit; postero 8.1
die permissum senatui est. prouinciae ita decretae: alteri
consuli Sicilia et triginta rostratae naues quas C. Seruilius
superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si
id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et 9.1
bellum cum Hannibale, cum eo exercitu quem††. L.
Ueturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentue
uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset
rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea 10.1
prouincia euenisset. et ceteris †praeter consules praeto-
resque qui exercitibus prouinciisque praefuturi† erant pro-
rogata imperia. Q. Caecilio sorti euenit ut cum consule in 11.1
Bruttiis aduersus Hannibalem bellum gereret.
ludi deinde Scipionis magna frequentia et fauore spec- 12.1
tantium celebrati. legati Delphos ad donum ex praeda
Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q.
Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et
simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta. 5
Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque 13.1
magnopere tetendisset, ut uoluntarios ducere sibi milites
liceret tenuit et, quia impensae negauerat rei publicae 14.1
futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad nouas fabri-
candas naues acciperet. Etruriae primum populi pro suis
quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: Caerites 15.1
frumentum sociis naualibus commeatumque omnis generis,
Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in uela, Uola-
terrani interamenta nauium et frumentum, Arretini tria 16.1
milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas,
milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero
expleturos, secures rutra falces alueolos molas quantum in 17.1
quadraginta longas naues opus esset, tritici centum uiginti
milia modium et in uiaticum decurionibus remigibusque
conlaturos; Perusini Clusini Rusellani abietem in fabrican- 18.1
das naues et frumenti magnum numerum; abiete <et> ex
publicis siluis est usus. Umbriae populi et praeter hos 19.1
Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager
milites polliciti. Marsi Paeligni Marrucinique multi uolun-
tarii nomina in classem dederunt. Camertes cum aequo 20.1
foedere cum Romanis essent cohortem armatam sescento-
rum hominum miserunt. triginta nauium carinae, uiginti 21.1
quinqueremes decem quadriremes, cum essent positae ipse
ita institit operi ut die quadragensimo quinto quam ex
siluis detracta materia erat naues instructae armataeque in
aquam deductae sint. 5