imperatores ad id bellum de omnium populorum senten- 2.39.1.1
tia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in
quo aliquanto plus spei repositum. quam spem nequaquam 2.1
fefellit, ut facile appareret ducibus ualidiorem quam exercitu
rem Romanam esse. Circeios profectus primum colonos
inde Romanos expulit liberamque eam urbem Uolscis tradi-
dit; Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, nouella haec 3.1
Romanis oppida ademit; inde Lauinium recepit; inde in
Latinam uiam transuersis tramitibus transgressus, tunc dein- 4.1
ceps Corbionem, Ueteliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit.
postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias 5.1
quinque ab urbe milia passuum castris positis, populatur
inde agrum Romanum, custodibus inter populatores missis
qui patriciorum agros intactos seruarent, siue infensus plebi 6.1
magis, siue ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.
quae profecto orta esset—adeo tribuni iam ferocem per se 7.1
plebem criminando in primores ciuitatis instigabant—; sed
externus timor, maximum concordiae uinculum, quamuis
suspectos infensosque inter se iungebat animos. id modo 8.1
non conueniebat quod senatus consulesque nusquam alibi
spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum
malebat. Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant. 9.1
eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in
quibus stationes uigiliasque esse placuerat loca distribuentes,
multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso cla-
more conterruit, deinde uocare senatum, referre de legatis 5
ad Cn. Marcium mittendis coegit. acceperunt relationem 10.1
patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique
de pace ad Marcium oratores atrox responsum rettulerunt:
si Uolscis ager redderetur, posse agi de pace: si praeda 11.1
belli per otium frui uelint, memorem se et ciuium iniuriae
et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exsilio sibi
inritatos, non fractos animos esse. iterum deinde iidem 12.1
missi non recipiuntur in castra. sacerdotes quoque suis
insignibus uelatos isse supplices ad castra hostium traditum
est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.