| LIBER QVINTVS | |
| Sic alterna duces bellorum uolnera passos | 5.1 |
| in Macetum terras miscens aduersa secundis | |
| seruauit fortuna pares. iam sparserat Haemo | |
| bruma niues gelidoque cadens Atlantis Olympo, | |
| instabatque dies qui dat noua nomina fastis | 5 |
| quique colit primus ducentem tempora Ianum. | |
| dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris | |
| consul uterque uagos belli per munia patres | |
| elicit Epirum. peregrina ac sordida sedes | |
| Romanos cepit proceres, secretaque rerum | 10 |
| hospes in externis audiuit curia tectis. | |
| nam quis castra uocet tot strictas iure securis, | |
| tot fasces? docuit populos uenerabilis ordo | |
| non Magni partes sed Magnum in partibus esse. | |
| ut primum maestum tenuere silentia coetum, | 15 |
| Lentulus e celsa sublimis sede profatur. | |
| 'indole si dignum Latia, si sanguine prisco | |
| robur inest animis, non qua tellure coacti | |
| quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis | |
| cernite, sed uestrae faciem cognoscite turbae, | 20 |
| cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres, | |
| quod regnis populisque liquet, nos esse senatum. | |
| nam uel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae | |
| uel plaga qua torrens claususque uaporibus axis | |
| nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, | 25 |
| si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur | |
| imperiumque comes. Tarpeia sede perusta | |
| Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo | |
| illic Roma fuit. non umquam perdidit ordo | |
| mutato sua iura solo. maerentia tecta | 30 |
| Caesar habet uacuasque domos legesque silentis | |
| clausaque iustitio tristi fora; curia solos | |
| illa uidet patres plena quos urbe fugauit: | |
| ordine de tanto quisquis non exulat hic est. | |
| ignaros scelerum longaque in pace quietos | 35 |
| bellorum primus sparsit furor: omnia rursus | |
| membra loco redeunt. en, totis uiribus orbis | |
| Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis | |
| obrutus Illyricis, Libyae squalentibus aruis | |
| Curio Caesarei cecidit pars magna senatus. | 40 |
| tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum, | |
| spem uestram praestate deis, fortunaque tantos | |
| det uobis animos quantos fugientibus hostem | |
| causa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno: | |
| uos, quorum finem non est sensura potestas, | 45 |
| consulite in medium, patres, Magnumque iubete | |
| esse ducem.' laeto nomen clamore senatus | |
| excipit et Magno fatum patriaeque suumque | |
| inposuit. tunc in reges populosque merentis | |
| sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis | 50 |
| exornata Rhodos gelidique inculta iuuentus | |
| Taygeti, fama ueteres laudantur Athenae, | |
| Massiliaeque suae donatur libera Phocis; | |
| tum Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma | |
| Deiotarum et gelidae dominum Rhascypolin orae | 55 |
| conlaudant, Libyamque iubent auctore senatu | |
| sceptrifero parere Iubae. pro tristia fata! | |
| et tibi, non fidae gentis dignissime regno, | |
| fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum, | |
| cingere Pellaeo pressos diademate crinis | 60 |
| permissum. saeuum in populos puer accipis ensem, | |
| atque utinam in populos! donata est regia Lagi, | |
| accessit Magni iugulus, regnumque sorori | |
| ereptum est soceroque nefas. iam turba soluto | |
| arma petit coetu; quae cum populique ducesque | 65 |
| casibus incertis et caeca sorte pararent, | |
| solus in ancipites metuit descendere Martis | |
| Appius euentus, finemque expromere rerum | |
| sollicitat superos multosque obducta per annos | |
| Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi. | 70 |
| Hesperio tantum quantum summotus Eoo | |
| cardine Parnasos gemino petit aethera colle, | |
| mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto | |
| Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae. | |
| hoc solum fluctu terras mergente cacumen | 75 |
| eminuit pontoque fuit discrimen et astris. | |
| tu quoque uix summam, seductus ab aequore, rupem | |
| extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas. | |
| ultor ibi expulsae, premeret cum uiscera partus, | |
| matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis | 80 |
| explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret. | |
| ut uidit Paean uastos telluris hiatus | |
| diuinam spirare fidem uentosque loquaces | |
| exhalare solum, sacris se condidit antris, | |
| incubuitque adyto uates ibi factus Apollo. | 85 |
| quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum | |
| dignatur caecas inclusum habitare cauernas? | |
| quis terram caeli patitur deus, omnia cursus | |
| aeterni secreta tenens mundoque futuri | |
| conscius, ac populis sese proferre paratus | 90 |
| contactumque ferens hominis, magnusque potensque, | |
| siue canit fatum seu, quod iubet ille canendo, | |
| fit fatum? forsan, terris inserta regendis | |
| aere libratum uacuo quae sustinet orbem, | |
| totius pars magna Iouis Cirrhaea per antra | 95 |
| exit et aetherio trahitur conexa Tonanti. | |
| hoc ubi uirgineo conceptum est pectore numen, | |
| humanam feriens animam sonat oraque uatis | |
| soluit, ceu Siculus flammis urguentibus Aetnam | |
| undat apex, Campana fremens ceu saxa uaporat | 100 |
| conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus. | |
| hoc tamen expositum cunctis nullique negatum | |
| numen ab humani solum se labe furoris | |
| uindicat. haud illic tacito mala uota susurro | |
| concipiunt, nam fixa canens mutandaque nulli | 105 |
| mortales optare uetat; iustisque benignus | |
| saepe dedit sedem totas mutantibus urbes, | |
| ut Tyriis, dedit ille minas inpellere belli, | |
| ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras | |
| telluris sterilis monstrato fine, resoluit | 110 |
| aera tabificum. non ullo saecula dono | |
| nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes | |
| quod siluit, postquam reges timuere futura | |
| et superos uetuere loqui. nec uoce negata | |
| Cirrhaeae maerent uates, templique fruuntur | 115 |
| iustitio. nam, siqua deus sub pectora uenit, | |
| numinis aut poena est mors inmatura recepti | |
| aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris | |
| conpages humana labat, pulsusque deorum | |
| concutiunt fragiles animas. sic tempore longo | 120 |
| inmotos tripodas uastaeque silentia rupis | |
| Appius Hesperii scrutator ad ultima fati | |
| sollicitat. iussus sedes laxare uerendas | |
| antistes pauidamque deis inmittere uatem | |
| Castalios circum latices nemorumque recessus | 125 |
| Phemonoen errore uagam curisque uacantem | |
| corripuit cogitque fores inrumpere templi. | |
| limine terrifico metuens consistere Phoebas | |
| absterrere ducem noscendi ardore futura | |
| cassa fraude parat. 'quid spes' ait 'inproba ueri | 130 |
| te, Romane, trahit? muto Parnasos hiatu | |
| conticuit pressitque deum, seu spiritus istas | |
| destituit fauces mundique in deuia uersum | |
| duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python | |
| arsit, in inmensas cineres abiere cauernas | 135 |
| et Phoebi tenuere uiam, seu sponte deorum | |
| Cirrha silet farique sat est arcana futuri | |
| carmina longaeuae uobis conmissa Sibyllae, | |
| seu Paean solitus templis arcere nocentis, | |
| ora quibus soluat, nostro non inuenit aeuo.' | 140 |
| uirginei patuere doli, fecitque negatis | |
| numinibus metus ipse fidem. tum torta priores | |
| stringit uitta comas, crinesque in terga solutos | |
| candida Phocaica conplectitur infula lauro. | |
| haerentem dubiamque premens in templa sacerdos | 145 |
| inpulit. illa pauens adyti penetrale remoti | |
| fatidicum prima templorum in parte resistit | |
| atque deum simulans sub pectore ficta quieto | |
| uerba refert, nullo confusae murmure uocis | |
| instinctam sacro mentem testata furore, | 150 |
| haud aeque laesura ducem cui falsa canebat | |
| quam tripodas Phoebique fidem. non rupta trementi | |
| uerba sono nec uox antri conplere capacis | |
| sufficiens spatium nulloque horrore comarum | |
| excussae laurus inmotaque limina templi | 155 |
| securumque nemus ueritam se credere Phoebo | |
| prodiderant. sensit tripodas cessare furensque | |
| Appius 'et nobis meritas dabis, impia, poenas | |
| et superis, quos fingis,' ait 'nisi mergeris antris | |
| deque orbis trepidi tanto consulta tumultu | 160 |
| desinis ipsa loqui'. tandem conterrita uirgo | |
| confugit ad tripodas uastisque adducta cauernis | |
| haesit et insueto concepit pectore numen, | |
| quod non exhaustae per tot iam saecula rupis | |
| spiritus ingessit uati; tandemque potitus | 165 |
| pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus | |
| Phoebados inrupit Paean mentemque priorem | |
| expulit atque hominem toto sibi cedere iussit | |
| pectore. bacchatur demens aliena per antrum | |
| colla ferens, uittasque dei Phoebeaque serta | 170 |
| erectis discussa comis per inania templi | |
| ancipiti ceruice rotat spargitque uaganti | |
| obstantis tripodas magnoque exaestuat igne | |
| iratum te, Phoebe, ferens. nec uerbere solo | |
| uteris et stimulis flammasque in uiscera mergis: | 175 |
| accipit et frenos, nec tantum prodere uati | |
| quantum scire licet. uenit aetas omnis in unam | |
| congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus, | |
| tanta patet rerum series, atque omne futurum | |
| nititur in lucem, uocemque petentia fata | 180 |
| luctantur; non prima dies, non ultima mundi, | |
| non modus Oceani, numerus non derat harenae. | |
| qualis in Euboico uates Cumana recessu | |
| indignata suum multis seruire furorem | |
| gentibus ex tanta fatorum strage superba | 185 |
| excerpsit Romana manu, sic plena laborat | |
| Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti | |
| Castalia tellure dei, uix inuenit, Appi, | |
| inter fata diu quaerens tam magna latentem. | |
| spumea tum primum rabies uaesana per ora | 190 |
| effluit et gemitus et anhelo clara meatu | |
| murmura, tum maestus uastis ululatus in antris | |
| extremaeque sonant domita iam uirgine uoces: | |
| 'effugis ingentes, tanti discriminis expers, | |
| bellorum, Romane, minas, solusque quietem | 195 |
| Euboici uasta lateris conualle tenebis'. | |
| cetera suppressit faucesque obstruxit Apollo. | |
| custodes tripodes fatorum arcanaque mundi | |
| tuque, potens ueri Paean nullumque futuri | |
| a superis celate diem, suprema ruentis | 200 |
| imperii caesosque duces et funera regum | |
| et tot in Hesperio conlapsas sanguine gentis | |
| cur aperire times? an nondum numina tantum | |
| decreuere nefas et adhuc dubitantibus astris | |
| Pompei damnare caput tot fata tenentur? | 205 |
| uindicis an gladii facinus poenasque furorum | |
| regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos, | |
| ut peragat fortuna, taces? tum pectore uatis | |
| inpactae cessere fores, expulsaque templis | |
| prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae | 210 |
| quem non emisit, superest deus. illa feroces | |
| torquet adhuc oculos totoque uagantia caelo | |
| lumina, nunc uoltu pauido, nunc torua minaci; | |
| stat numquam facies; rubor igneus inficit ora | |
| liuentisque genas; nec, qui solet esse timenti, | 215 |
| terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt | |
| corda, sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus | |
| rauca gemit, sic muta leuant suspiria uatem. | |
| dumque a luce sacra, qua uidit fata, refertur | |
| ad uolgare iubar mediae uenere tenebrae. | 220 |
| inmisit Stygiam Paean in uiscera Lethen, | |
| quae raperet secreta deum. tum pectore uerum | |
| fugit et ad Phoebi tripodas rediere futura, | |
| uixque refecta cadit. nec te uicinia leti | |
| territat ambiguis frustratum sortibus, Appi; | 225 |
| iure sed incerto mundi subsidere regnum | |
| Chalcidos Euboicae uana spe rapte parabas. | |
| heu demens, nullum belli sentire fragorem, | |
| tot mundi caruisse malis, praestare deorum | |
| excepta quis Morte potest? secreta tenebis | 230 |
| litoris Euboici memorando condite busto, | |
| qua maris angustat fauces saxosa Carystos | |
| et, tumidis infesta colit quae numina, Rhamnus, | |
| artatus rapido feruet qua gurgite pontus | |
| Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, | 235 |
| Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin. | |
| interea domitis Caesar remeabat Hiberis | |
| uictrices aquilas alium laturus in orbem, | |
| cum prope fatorum tantos per prospera cursus | |
| auertere dei. nullo nam Marte subactus | 240 |
| intra castrorum timuit tentoria ductor | |
| perdere successus scelerum, cum paene fideles | |
| per tot bella manus satiatae sanguine tandem | |
| destituere ducem, seu maesto classica paulum | |
| intermissa sono claususque et frigidus ensis | 245 |
| expulerat belli furias, seu, praemia miles | |
| dum maiora petit, damnat causamque ducemque | |
| et scelere inbutos etiamnunc uenditat enses. | |
| haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est | |
| quam non e stabili tremulo sed culmine cuncta | 250 |
| despiceret staretque super titubantia fultus. | |
| tot raptis truncus manibus gladioque relictus | |
| paene suo, qui tot gentis in bella trahebat, | |
| scit non esse ducis strictos sed militis enses. | |
| non pauidum iam murmur erat nec pectore tecto | 255 |
| ira latens; nam quae dubias constringere mentes | |
| causa solet, dum quisque pauet, quibus ipse timori est, | |
| seque putat solum regnorum iniusta grauari, | |
| haud retinet. quippe ipsa metus exsoluerat audax | |
| turba suos: quidquid multis peccatur inultum est. | 260 |
| effudere minas. 'liceat discedere, Caesar, | |
| a rabie scelerum. quaeris terraque marique | |
| his ferrum iugulis animasque effundere uiles | |
| quolibet hoste paras; partem tibi Gallia nostri | |
| eripuit, partem duris Hispania bellis, | 265 |
| pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbe | |
| te uincente perit. terris fudisse cruorem | |
| quid iuuat Arctois Rhodano Rhenoque subactis? | |
| tot mihi pro bellis bellum ciuile dedisti. | |
| cepimus expulso patriae cum tecta senatu, | 270 |
| quos hominum uel quos licuit spoliare deorum? | |
| imus in omne nefas manibus ferroque nocentes, | |
| paupertate pii. finis quis quaeritur armis? | |
| quid satis est, si Roma parum est? iam respice canos | |
| inualidasque manus et inanis cerne lacertos. | 275 |
| usus abit uitae, bellis consumpsimus aeuum: | |
| ad mortem dimitte senes. en inproba uota: | |
| non duro liceat morientia caespite membra | |
| ponere, non anima galeam fugiente ferire | |
| atque oculos morti clausuram quaerere dextram, | 280 |
| coniugis inlabi lacrimis, unique paratum | |
| scire rogum; liceat morbis finire senectam; | |
| sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum. | |
| quid uelut ignaros ad quae portenta paremur | |
| spe trahis? usque adeo soli ciuilibus armis | 285 |
| nescimus cuius sceleris sit maxima merces? | |
| nil actum est bellis, si nondum conperit istas | |
| omnia posse manus. nec fas nec uincula iuris | |
| hoc audere uetant: Rheni mihi Caesar in undis | |
| dux erat, hic socius; facinus quos inquinat aequat. | 290 |
| adde quod ingrato meritorum iudice uirtus | |
| nostra perit: quidquid gerimus fortuna uocatur. | |
| nos fatum sciat esse suum. licet omne deorum | |
| obsequium speres, irato milite, Caesar, | |
| pax erit.' haec fatus totis discurrere castris | 295 |
| coeperat infestoque ducem deposcere uoltu. | |
| sic eat, o superi: quando pietasque fidesque | |
| destituunt moresque malos sperare relictum est, | |
| finem ciuili faciat discordia bello. | |
| quem non ille ducem potuit terrere tumultus? | 300 |
| fata sed in praeceps solitus demittere Caesar | |
| fortunamque suam per summa pericula gaudens | |
| exercere uenit; nec dum desaeuiat ira | |
| expectat: medios properat temptare furores. | |
| non illis urbes spoliandaque templa negasset | 305 |
| Tarpeiamque Iouis sedem matresque senatus | |
| passurasque infanda nurus. uult omnia certe | |
| a se saeua peti, uult praemia Martis amari; | |
| militis indomiti tantum mens sana timetur. | |
| non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere | 310 |
| iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit | |
| sanguinis? his ferri graue ius erit, ipse per omne | |
| fasque nefasque rues? lassare et disce sine armis | |
| posse pati; liceat scelerum tibi ponere finem. | |
| saeue, quid insequeris? quid iam nolentibus instas? | 315 |
| bellum te ciuile fugit. stetit aggere fulti | |
| caespitis intrepidus uoltu meruitque timeri | |
| non metuens, atque haec ira dictante profatur: | |
| 'qui modo in absentem uoltu dextraque furebas, | |
| miles, habes nudum promptumque ad uolnera pectus. | 320 |
| hic fuge, si belli finis placet, ense relicto. | |
| detegit inbelles animas nil fortiter ausa | |
| seditio tantumque fugam meditata iuuentus | |
| ac ducis inuicti rebus lassata secundis. | |
| uadite meque meis ad bella relinquite fatis. | 325 |
| inuenient haec arma manus, uobisque repulsis | |
| tot reddet Fortuna uiros quot tela uacabunt. | |
| anne fugam Magni tanta cum classe secuntur | |
| Hesperiae gentes, nobis uictoria turbam | |
| non dabit, inpulsi tantum quae praemia belli | 330 |
| auferat et uestri rapta mercede laboris | |
| lauriferos nullo comitetur uolnere currus? | |
| uos despecta senes exhaustaque sanguine turba | |
| cernetis nostros iam plebs Romana triumphos. | |
| Caesaris an cursus uestrae sentire putatis | 335 |
| damnum posse fugae? ueluti, si cuncta minentur | |
| flumina quos miscent pelago subducere fontes, | |
| non magis ablatis umquam descenderit aequor, | |
| quam nunc crescit, aquis. an uos momenta putatis | |
| ulla dedisse mihi? numquam sic cura deorum | 340 |
| se premet, ut uestrae morti uestraeque saluti | |
| fata uacent: procerum motus haec cuncta secuntur; | |
| humanum paucis uiuit genus. orbis Hiberi | |
| horror et Arctoi nostro sub nomine miles | |
| Pompeio certe fugeres duce. fortis in armis | 345 |
| Caesareis Labienus erat: nunc transfuga uilis | |
| cum duce praelato terras atque aequora lustrat. | |
| nec melior mihi uestra fides, si bella nec hoste | |
| nec duce me geritis. quisquis mea signa relinquens | |
| non Pompeianis tradit sua partibus arma, | 350 |
| hic numquam uult esse meus. sunt ista profecto | |
| curae castra deis, qui me committere tantis | |
| non nisi mutato uoluerunt milite bellis. | |
| heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis | |
| amolitur onus! sperantis omnia dextras | 355 |
| exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis: | |
| iam certe mihi bella geram. discedite castris, | |
| tradite nostra uiris ignaui signa Quirites. | |
| at paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit, | |
| non Caesar sed poena tenet. procumbite terra | 360 |
| infidumque caput feriendaque tendite colla. | |
| et tu, quo solo stabunt iam robore castra, | |
| tiro rudis, specta poenas et disce ferire, | |
| disce mori.' tremuit saeua sub uoce minantis | |
| uolgus iners, unumque caput tam magna iuuentus | 365 |
| priuatum factura timet, uelut ensibus ipsis | |
| imperet inuito moturus milite ferrum. | |
| ipse pauet ne tela sibi dextraeque negentur | |
| ad scelus hoc Caesar: uicit patientia saeui | |
| spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis. | 370 |
| nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis | |
| atque perire tenet. tam diri foederis ictu | |
| parta quies, poenaque redit placata iuuentus. | |
| Brundisium decumis iubet hanc attingere castris | |
| et cunctas reuocare rates quas auius Hydrus | 375 |
| antiquosque Taras secretaque litora Leucae, | |
| quas recipit Salpina palus et subdita Sipus | |
| montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram | |
| Delmatico Boreae Calabroque obnoxius Austro | |
| Apulus Hadriacas exit Garganus in undas. | 380 |
| ipse petit trepidam tutus sine milite Romam | |
| iam doctam seruire togae, populoque precanti | |
| scilicet indulgens summo dictator honori | |
| contigit et laetos fecit se consule fastos. | |
| namque omnis uoces, per quas iam tempore tanto | 385 |
| mentimur dominis, haec primum repperit aetas | |
| qua, sibi ne ferri ius ullum, Caesar, abesset, | |
| Ausonias uoluit gladiis miscere secures | |
| addidit et fasces aquilis et nomen inane | |
| imperii rapiens signauit tempora digna | 390 |
| maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus | |
| consule notus erit? fingit sollemnia Campus | |
| et non admissae dirimit suffragia plebis | |
| decantatque tribus et uana uersat in urna. | |
| nec caelum seruare licet: tonat augure surdo, | 395 |
| et laetae iurantur aues bubone sinistro. | |
| inde perit primum quondam ueneranda potestas | |
| iuris inops; tantum careat ne nomine tempus | |
| menstruus in fastos distinguit saecula consul. | |
| nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, | 400 |
| haud meritum Latio sollemnia sacra subacto, | |
| uidit flammifera confectas nocte Latinas. | |
| inde rapit cursus et, quae piger Apulus arua | |
| deseruit rastris et inerti tradidit herbae, | |
| ocior et caeli flammis et tigride feta | 405 |
| transcurrit, curuique tenens Minoia tecta | |
| Brundisii clausas uentis brumalibus undas | |
| inuenit et pauidas hiberno sidere classes. | |
| turpe duci uisum rapiendi tempora belli | |
| in segnes exisse moras, portuque teneri | 410 |
| dum pateat tutum uel non felicibus aequor. | |
| expertis animos pelagi sic robore conplet: | |
| 'fortius hiberni flatus caelumque fretumque, | |
| cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos | |
| perfida nubiferi uetat inconstantia ueris. | 415 |
| nec maris anfractus lustrandaque litora nobis, | |
| sed recti fluctus soloque Aquilone secandi. | |
| hic utinam summi curuet carchesia mali | |
| incumbatque furens et Graia ad moenia perflet, | |
| ne Pompeiani Phaeacum e litore toto | 420 |
| languida iactatis conprendant carbasa remis. | |
| rumpite quae retinent felices uincula proras: | |
| iam dudum nubes et saeuas perdimus undas.' | |
| sidera prima poli Phoebo labente sub undas | |
| exierant et luna suas iam fecerat umbras, | 425 |
| cum pariter soluere rates, totosque rudentes | |
| laxauere sinus et flexo nauita cornu | |
| obliquat laeuo pede carbasa summaque pandens | |
| sipara uelorum perituras colligit auras. | |
| uix primum leuior propellere lintea uentus | 430 |
| incipit exiguumque tument, et reddita malo | |
| in mediam cecidere ratem, terraque relicta | |
| non ualet ipsa sequi puppes quae uexerat aura. | |
| aequora lenta iacent, alto torpore ligatae | |
| pigrius inmotis haesere paludibus undae. | 435 |
| sic stat iners Scythicas astringens Bosporos undas, | |
| cum glacie retinente fretum non inpulit Hister, | |
| inmensumque gelu tegitur mare; conprimit unda | |
| deprendit quascumque rates, nec peruia uelis | |
| aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem | 440 |
| orbita migrantis scindit Maeotida Bessi. | |
| saeua quies pelagi, maestoque ignaua profundo | |
| stagna iacentis aquae; ueluti deserta regente | |
| aequora natura cessant, pontusque uetustas | |
| oblitus seruare uices non commeat aestu, | 445 |
| non horrore tremit, non solis imagine uibrat. | |
| casibus innumeris fixae patuere carinae. | |
| illinc infestae classes et inertia tonsis | |
| aequora moturae, grauis hinc languore profundi | |
| obsessis uentura fames. noua uota timori | 450 |
| sunt inuenta nouo, fluctus nimiasque precari | |
| uentorum uires, dum se torpentibus unda | |
| excutiat stagnis et sit mare. nubila nusquam | |
| undarumque minae; caelo languente fretoque | |
| naufragii spes omnis abit. sed nocte fugata | 455 |
| laesum nube dies iubar extulit imaque sensim | |
| concussit pelagi mouitque Ceraunia nautis. | |
| inde rapi coepere rates atque aequora classem | |
| curua sequi, quae iam uento fluctuque secundo | |
| lapsa Palaestinas uncis confixit harenas. | 460 |
| prima duces iunctis uidit consistere castris | |
| tellus, quam uolucer Genusus, quam mollior Hapsus | |
| circumeunt ripis. Hapso gestare carinas | |
| causa palus, leni quam fallens egerit unda; | |
| at Genusum nunc sole niues nunc imbre solutae | 465 |
| praecipitant. neuter longo se gurgite lassat, | |
| sed minimum terrae uicino litore nouit. | |
| hoc fortuna loco tantae duo nomina famae | |
| conposuit, miserique fuit spes inrita mundi | |
| posse duces parua campi statione diremptos | 470 |
| admotum damnare nefas; nam cernere uoltus | |
| et uoces audire datur, multosque per annos | |
| dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta, | |
| sanguinis infausti subolem mortemque nepotum, | |
| te nisi Niliaca propius non uidit harena. | 475 |
| Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem | |
| ferre moras scelerum partes iussere relictae. | |
| ductor erat cunctis audax Antonius armis | |
| iam tum ciuili meditatus Leucada bello. | |
| illum saepe minis Caesar precibusque morantem | 480 |
| euocat. 'o mundi tantorum causa laborum, | |
| quid superos et fata tenes? sunt cetera cursu | |
| acta meo, summam rapti per prospera belli | |
| te poscit fortuna manum. non rupta uadosis | |
| Syrtibus incerto Libye nos diuidit aestu. | 485 |
| numquid inexperto tua credimus arma profundo | |
| inque nouos traheris casus? ignaue, uenire | |
| te Caesar, non ire iubet. prior ipse per hostes | |
| percussi medios alieni iuris harenas: | |
| tu mea castra times? pereuntia tempora fati | 490 |
| conqueror, in uentos inpendo uota fretumque. | |
| ne retine dubium cupientis ire per aequor: | |
| si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuuentus | |
| naufragio uenisse uolet. iam uoce doloris | |
| utendum est: non ex aequo diuisimus orbem; | 495 |
| Epirum Caesarque tenet totusque senatus, | |
| Ausoniam tu solus habes.' his terque quaterque | |
| uocibus excitum postquam cessare uidebat, | |
| dum se desse deis ac non sibi numina credit, | |
| sponte per incautas audet temptare tenebras | 500 |
| quod iussi timuere fretum, temeraria prono | |
| expertus cessisse deo, fluctusque uerendos | |
| classibus exigua sperat superare carina. | |
| soluerat armorum fessas nox languida curas, | |
| parua quies miseris, in quorum pectora somno | 505 |
| dat uires fortuna minor; iam castra silebant, | |
| tertia iam uigiles commouerat hora secundos: | |
| Caesar sollicito per uasta silentia gressu | |
| uix famulis audenda parat, cunctisque relictis | |
| sola placet Fortuna comes. tentoria postquam | 510 |
| egressus uigilum somno cedentia membra | |
| transsiluit questus tacite, quod fallere posset, | |
| litora curua legit, primisque inuenit in undis | |
| rupibus exesis haerentem fune carinam. | |
| rectorem dominumque ratis secura tenebat | 515 |
| haud procul inde domus, non ullo robore fulta | |
| sed sterili iunco cannaque intexta palustri | |
| et latus inuersa nudum munita phaselo. | |
| haec Caesar bis terque manu quassantia tectum | |
| limina commouit. molli consurgit Amyclas | 520 |
| quem dabat alga toro. 'quisnam mea naufragus' inquit | |
| 'tecta petit, aut quem nostrae fortuna coegit | |
| auxilium sperare casae?' sic fatus ab alto | |
| aggere iam tepidae sublato fune fauillae | |
| scintillam tenuem commotos pauit in ignes, | 525 |
| securus belli: praedam ciuilibus armis | |
| scit non esse casas. o uitae tuta facultas | |
| pauperis angustique lares! o munera nondum | |
| intellecta deum! quibus hoc contingere templis | |
| aut potuit muris, nullo trepidare tumultu | 530 |
| Caesarea pulsante manu? tum poste recluso | |
| dux ait 'expecta uotis maiora modestis | |
| spesque tuas laxa, iuuenis: si iussa secutus | |
| me uehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae | |
| debebis manibusque <inportunamue fereris | 535 |
| pauperiem deflens> inopem duxisse senectam. | 535a |
| ne cessa praebere deo tua fata uolenti | 536 |
| angustos opibus subitis inplere penates.' | |
| sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu, | |
| indocilis priuata loqui. tum pauper Amyclas | |
| 'multa quidem prohibent nocturno credere ponto. | 540 |
| nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes | |
| concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi, | |
| altera pars Borean diducta luce uocabat. | |
| orbe quoque exhaustus medio languensque recessit | |
| spectantis oculos infirmo lumine passus. | 545 |
| lunaque non gracili surrexit lucida cornu | |
| aut orbis medii puros exesa recessus, | |
| nec duxit recto tenuata cacumina cornu, | |
| uentorumque notam rubuit; tum lurida pallens | |
| ora tulit uoltu sub nubem tristis ituro. | 550 |
| sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus | |
| nec placet incertus qui prouocat aequora delphin, | |
| aut siccum quod mergus amat, quodque ausa uolare | |
| ardea sublimis pinnae confisa natanti, | |
| quodque caput spargens undis, uelut occupet imbrem, | 555 |
| instabili gressu metitur litora cornix. | |
| sed, si magnarum poscunt discrimina rerum, | |
| haud dubitem praebere manus: uel litora tangam | |
| iussa, uel hoc potius pelagus flatusque negabunt.' | |
| haec fatur, soluensque ratem dat carbasa uentis; | 560 |
| ad quorum motus non solum lapsa per altum | |
| aera dispersos traxere cadentia sulcos | |
| sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur | |
| astra polis sunt uisa quati. niger inficit horror | |
| terga maris, longo per multa uolumina tractu | 565 |
| aestuat unda minax, flatusque incerta futuri | |
| turbida testantur conceptos aequora uentos. | |
| tum rector trepidae fatur ratis 'aspice saeuum | |
| quanta paret pelagus: Zephyros intendat an Austros | |
| incertum est; puppem dubius ferit undique pontus. | 570 |
| nubibus et caelo Notus est; si murmura ponti | |
| consulimus, Cori ueniet mare. gurgite tanto | |
| nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras: | |
| desperare uiam et uetitos conuertere cursus | |
| sola salus. liceat uexata litora puppe | 575 |
| prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.' | |
| fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar | |
| 'sperne minas' inquit 'pelagi uentoque furenti | |
| trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas | |
| me pete. sola tibi causa est haec iusta timoris, | 580 |
| uectorem non nosse tuum, quem numina numquam | |
| destituunt, de quo male tunc fortuna meretur | |
| cum post uota uenit. medias perrumpe procellas | |
| tutela secure mea. caeli iste fretique, | |
| non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam | 585 |
| a fluctu defendet onus. nec longa furori | |
| uentorum saeuo dabitur mora: proderit undis | |
| ista ratis. ne flecte manum, fuge proxima uelis | |
| litora; tum Calabro portu te crede potitum | |
| cum iam non poterit puppi nostraeque saluti | 590 |
| altera terra dari. quid tanta strage paretur | |
| ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu | |
| quod praestet Fortuna mihi.' non plura locuto | |
| auolsit laceros percussa puppe rudentis | |
| turbo rapax fragilemque super uolitantia malum | 595 |
| uela tulit; sonuit uictis conpagibus alnus. | |
| inde ruunt toto concita pericula mundo. | |
| primus ab oceano caput exeris Atlanteo, | |
| Core, mouens aestus. iam te tollente furebat | |
| pontus et in scopulos totas erexerat undas: | 600 |
| occurrit gelidus Boreas pelagusque retundit, | |
| et dubium pendet, uento cui concidat, aequor. | |
| sed Scythici uicit rabies Aquilonis et undas | |
| torsit et abstrusas penitus uada fecit harenas. | |
| nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque | 605 |
| in fluctus Cori frangit mare, motaque possunt | |
| aequora subductis etiam concurrere uentis. | |
| non Euri cessasse minas, non imbribus atrum | |
| Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi | |
| crediderim; cunctos solita de parte ruentis | 610 |
| defendisse suas uiolento turbine terras, | |
| sic pelagus mansisse loco. nam priua procellis | |
| aequora rapta ferunt; Aegaeas transit in undas | |
| Tyrrhenum, sonat Ionio uagus Hadria ponto. | |
| a quotiens frustra pulsatos aequore montis | 615 |
| obruit ille dies! quam celsa cacumina pessum | |
| tellus uicta dedit! non ullo litore surgunt | |
| tam ualidi fluctus, alioque ex orbe uoluti | |
| a magno uenere mari, mundumque coercens | |
| monstriferos agit unda sinus. sic rector Olympi | 620 |
| cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen | |
| adiuuit, regnoque accessit terra secundo, | |
| cum mare conuoluit gentes, cum litora Tethys | |
| noluit ulla pati caelo contenta teneri. | |
| tum quoque tanta maris moles creuisset in astra | 625 |
| ni superum rector pressisset nubibus undas. | |
| non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer | |
| infernae pallore domus nimbisque grauatus | |
| deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem. | |
| lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt | 630 |
| clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer. | |
| tum superum conuexa tremunt atque arduus axis | |
| intonuit motaque poli conpage laborant. | |
| extimuit natura chaos; rupisse uidentur | |
| concordes elementa moras rursusque redire | 635 |
| nox manes mixtura deis. spes una salutis, | |
| quod tanta mundi nondum periere ruina. | |
| quantum Leucadio placidus de uertice pontus | |
| despicitur, tantum nautae uidere trementes | |
| fluctibus e summis praeceps mare; cumque tumentes | 640 |
| rursus hiant undae uix eminet aequore malus. | |
| nubila tanguntur uelis et terra carina. | |
| nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas | |
| exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est. | |
| artis opem uicere metus, nescitque magister | 645 |
| quam frangat, cui cedat aquae. discordia ponti | |
| succurrit miseris, fluctusque euertere puppem | |
| non ualet in fluctum: uictum latus unda repellens | |
| erigit, atque omni surgit ratis ardua uento. | |
| non humilem Sasona uadis [non litora curuae | 650 |
| Thessaliae saxosa pauent] oraeque malignos | |
| Ambraciae portus, scopulosa Ceraunia nautae | |
| summa timent. credit iam digna pericula Caesar | |
| fatis esse suis. 'quantusne euertere' dixit | |
| 'me superis labor est, parua quem puppe sedentem | 655 |
| tam magno petiere mari! si gloria leti | |
| est pelago donata mei bellisque negamur, | |
| intrepidus quamcumque datis mihi, numina, mortem | |
| accipiam. licet ingentis abruperit actus | |
| festinata dies fatis, sat magna peregi. | 660 |
| Arctoas domui gentes, inimica subegi | |
| arma metu, uidit Magnum mihi Roma secundum, | |
| iussa plebe tuli fasces per bella negatos; | |
| nulla meis aberit titulis Romana potestas, | |
| nec sciet hoc quisquam nisi tu, quae sola meorum | 665 |
| conscia uotorum es, me, quamuis plenus honorum | |
| et dictator eam Stygias et consul ad umbras, | |
| priuatum, Fortuna, mori. mihi funere nullo | |
| est opus, o superi: lacerum retinete cadauer | |
| fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque, | 670 |
| dum metuar semper terraque expecter ab omni.' | |
| haec fatum decumus, dictu mirabile, fluctus | |
| inualida cum puppe leuat, nec rursus ab alto | |
| aggere deiecit pelagi sed pertulit unda | |
| scruposisque angusta uacant ubi litora saxis | 675 |
| inposuit terrae. pariter tot regna, tot urbes | |
| fortunamque suam tacta tellure recepit. | |
| sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua | |
| quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit. | |
| circumfusa duci fleuit gemituque suorum | 680 |
| et non ingratis incessit turba querellis. | |
| 'quo te, dure, tulit uirtus temeraria, Caesar, | |
| aut quae nos uiles animas in fata relinquens | |
| inuitis spargenda dabas tua membra procellis? | |
| cum tot in hac anima populorum uita salusque | 685 |
| pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis, | |
| saeuitia est uoluisse mori. nullusne tuorum | |
| emeruit comitum fatis non posse superstes | |
| esse tuis? cum te raperet mare, corpora segnis | |
| nostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendae | 690 |
| haec fuit Hesperiae, uisum est quod mittere quemquam | |
| tam saeuo crudele mari. sors ultima rerum | |
| in dubios casus et prona pericula morti | |
| praecipitare solet: mundi iam summa tenentem | |
| permisisse mari tantum! quid numina lassas? | 695 |
| sufficit ad fatum belli fauor iste laborque | |
| Fortunae, quod te nostris inpegit harenis? | |
| hine usus placuere deum, non rector ut orbis | |
| nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?' | |
| talia iactantis discussa nocte serenus | 700 |
| oppressit cum sole dies, fessumque tumentis | |
| conposuit pelagus uentis patientibus undas. | |
| nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor | |
| ut uidere duces, purumque insurgere caelo | |
| fracturum pelagus Borean, soluere carinas. | 705 |
| quas uentus doctaeque pari moderamine dextrae | |
| permixtas habuere diu, latumque per aequor, | |
| ut terrestre, coit consertis puppibus agmen. | |
| sed nox saeua modum uenti uelique tenorem | |
| eripuit nautis excussitque ordine puppes. | 710 |
| Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt | |
| poturae te, Nile, grues, primoque uolatu | |
| effingunt uarias casu monstrante figuras; | |
| mox, ubi percussit tensas Notus altior alas, | |
| confusos temere inmixtae glomerantur in orbes, | 715 |
| et turbata perit dispersis littera pinnis. | |
| cum primum redeunte die uiolentior aer | |
| puppibus incubuit Phoebeo concitus ortu, | |
| praetereunt frustra temptati litora Lissi | |
| Nymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undas | 720 |
| succedens Boreae iam portum fecerat Auster. | |
| undique conlatis in robur Caesaris armis | |
| summa uidens duri Magnus discrimina Martis | |
| iam castris instare suis seponere tutum | |
| coniugii decreuit onus Lesboque remota | 725 |
| te procul a saeui strepitu, Cornelia, belli | |
| occulere. heu, quantum mentes dominatur in aequas | |
| iusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne, | |
| te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu | |
| fortunae quo mundus erat Romanaque fata, | 730 |
| coniunx sola fuit. mentem iam uerba paratam | |
| destituunt, blandaeque iuuat uentura trahentem | |
| indulgere morae et tempus subducere fatis. | |
| nocte sub extrema pulso torpore quietis | |
| dum fouet amplexu grauidum Cornelia curis | 735 |
| pectus et auersi petit oscula grata mariti, | |
| umentis mirata genas percussaque caeco | |
| uolnere non audet flentem deprendere Magnum. | |
| ille gemens 'non nunc uita mihi dulcior,' inquit | |
| 'cum taedet uitae, laeto sed tempore, coniunx, | 740 |
| uenit maesta dies et quam nimiumque parumque | |
| distulimus; iam totus adest in proelia Caesar. | |
| cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebra | |
| Lesbos erit. desiste preces temptare: negaui | |
| iam mihi. non longos a me patiere recessus; | 745 |
| praecipites aderunt casus: properante ruina | |
| summa cadunt. satis est audisse pericula Magni; | |
| meque tuus decepit amor, ciuilia bella | |
| si spectare potes. nam me iam Marte parato | |
| securos cepisse pudet cum coniuge somnos, | 750 |
| eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum, | |
| surrexisse sinu. uereor ciuilibus armis | |
| Pompeium nullo tristem committere damno. | |
| tutior interea populis et tutior omni | |
| rege late, positamque procul fortuna mariti | 755 |
| non tota te mole premat. si numina nostras | |
| inpulerint acies, maneat pars optima Magni, | |
| sitque mihi, si fata prement uictorque cruentus, | |
| quo fugisse uelim.' uix tantum infirma dolorem | |
| cepit, et attonito cesserunt pectore sensus. | 760 |
| tandem uox maestas potuit proferre querellas. | |
| 'nil mihi de fatis thalami superisque relictum est, | |
| Magne, queri: nostros non rumpit funus amores | |
| nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti | |
| plebeiaque nimis careo dimissa marito. | 765 |
| hostis ad aduentum rumpamus foedera taedae, | |
| placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne, | |
| nostra fides? credisne aliquid mihi tutius esse | |
| quam tibi? non olim casu pendemus ab uno? | |
| fulminibus me, saeue, iubes tantaeque ruinae | 770 |
| absentem praestare caput? secura uidetur | |
| sors tibi, cum facias etiamnunc uota, perisse? | |
| ut nolim seruire malis sed morte parata | |
| te sequar ad manes, feriat dum maesta remotas | |
| fama procul terras, uiuam tibi nempe superstes. | 775 |
| adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem, | |
| crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti, | |
| posse pati timeo. quod si sunt uota, deisque | |
| audior, euentus rerum sciet ultima coniunx. | |
| sollicitam rupes iam te uictore tenebunt, | 780 |
| et puppem quae fata feret tam laeta timebo. | |
| nec soluent audita metus mihi prospera belli, | |
| cum uacuis proiecta locis a Caesare possim | |
| uel fugiente capi. notescent litora clari | |
| nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni | 785 |
| quis Mytilenaeas poterit nescire latebras? | |
| hoc precor extremum: si nil tibi uicta relinquent | |
| tutius arma fuga, cum te commiseris undis, | |
| quolibet infaustam potius deflecte carinam: | |
| litoribus quaerere meis.' sic fata relictis | 790 |
| exiluit stratis amens tormentaque nulla | |
| uult differre mora. non maesti pectora Magni | |
| sustinet amplexu dulci, non colla tenere, | |
| extremusque perit tam longi fructus amoris, | |
| praecipitantque suos luctus, neuterque recedens | 795 |
| sustinuit dixisse uale, uitamque per omnem | |
| nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna | |
| durata iam mente malis firmaque tulerunt. | |
| labitur infelix manibusque excepta suorum | |
| fertur ad aequoreas, ac se prosternit, harenas, | 800 |
| litoraque ipsa tenet, tandemque inlata carinaest. | |
| non sic infelix patriam portusque reliquit | |
| Hesperios, saeui premerent cum Caesaris arma. | |
| fida comes Magni uadit duce sola relicto | |
| Pompeiumque fugit. quae nox tibi proxima uenit, | 805 |
| insomnis; uiduo tum primum frigida lecto | |
| atque insueta quies uni, nudumque marito | |
| non haerente latus. somno quam saepe grauata | |
| deceptis uacuum manibus conplexa cubile est | |
| atque oblita fugae quaesiuit nocte maritum! | 810 |
| nam quamuis flamma tacitas urente medullas | |
| non iuuat in toto corpus iactae cubili: | |
| seruatur pars illa tori. caruisse timebat | |
| Pompeio; sed non superi tam laeta parabant: | |
| instabat miserae, Magnum quae redderet, hora. | 815 |