| XIII | |
| Iam super oceanum venit a seniore marito | 1.13.1 |
| flava pruinoso quae vehit axe diem. | |
| 'Quo properas, Aurora? mane!—sic Memnonis umbris | |
| annua sollemni caede parentet avis! | |
| nunc iuvat in teneris dominae iacuisse lacertis; | 5 |
| si quando, lateri nunc bene iuncta meo est. | |
| nunc etiam somni pingues et frigidus aer, | |
| et liquidum tenui gutture cantat avis. | |
| quo properas, ingrata viris, ingrata puellis? | |
| roscida purpurea supprime lora manu! | 10 |
| Ante tuos ortus melius sua sidera servat | |
| navita nec media nescius errat aqua; | |
| te surgit quamvis lassus veniente viator, | |
| et miles saevas aptat ad arma manus. | |
| prima bidente vides oneratos arva colentes; | 15 |
| prima vocas tardos sub iuga panda boves. | |
| tu pueros somno fraudas tradisque magistris, | |
| ut subeant tenerae verbera saeva manus; | |
| atque eadem sponsum incautos ante atria mittis, | |
| unius ut verbi grandia damna ferant. | 20 |
| nec tu consulto, nec tu iucunda diserto; | |
| cogitur ad lites surgere uterque novas. | |
| tu, cum feminei possint cessare labores, | |
| lanificam revocas ad sua pensa manum. | |
| Omnia perpeterer—sed surgere mane puellas, | 25 |
| quis nisi cui non est ulla puella ferat? | |
| optavi quotiens, ne nox tibi cedere vellet, | |
| ne fugerent vultus sidera mota tuos! | |
| optavi quotiens, aut ventus frangeret axem, | |
| aut caderet spissa nube retentus equus! | 30 |
| invida, quo properas? quod erat tibi filius ater, | 33 |
| materni fuerat pectoris ille color. | |
| Tithono vellem de te narrare liceret; | 35 |
| fabula non caelo turpior ulla foret. | |
| illum dum refugis, longo quia grandior aevo, | |
| surgis ad invisas a sene mane rotas. | |
| at si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres, | |
| clamares: "lente currite, noctis equi!" | 40 |
| Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis? | |
| num me nupsisti conciliante seni? | |
| adspice, quot somnos iuveni donarit amato | |
| Luna!—neque illius forma secunda tuae. | |
| ipse deum genitor, ne te tam saepe videret, | 45 |
| commisit noctes in sua vota duas.' | |
| Iurgia finieram. scires audisse: rubebat— | |
| nec tamen adsueto tardius orta dies! |