| XIV | |
| Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!' | 1.14.1 |
| tingere quam possis, iam tibi nulla coma est. | |
| at si passa fores, quid erat spatiosius illis? | |
| contigerant imum, qua patet usque, latus. | |
| quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres? | 5 |
| vela colorati qualia Seres habent, | |
| vel pede quod gracili deducit aranea filum, | |
| cum leve deserta sub trabe nectit opus. | |
| nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, | |
| sed, quamvis neuter, mixtus uterque color— | 10 |
| qualem clivosae madidis in vallibus Idae | |
| ardua derepto cortice cedrus habet. | |
| Adde, quod et dociles et centum flexibus apti | |
| et tibi nullius causa doloris erant. | |
| non acus abrupit, non vallum pectinis illos. | 15 |
| ornatrix tuto corpore semper erat; | |
| ante meos saepe est oculos ornata nec umquam | |
| bracchia derepta saucia fecit acu. | |
| saepe etiam nondum digestis mane capillis | |
| purpureo iacuit semisupina toro. | 20 |
| tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche, | |
| cum temere in viridi gramine lassa iacet. | |
| Cum graciles essent tamen et lanuginis instar, | |
| heu, male vexatae quanta tulere comae! | |
| quam se praebuerunt ferro patienter et igni, | 25 |
| ut fieret torto nexilis orbe sinus! | |
| clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines! | |
| sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo! | |
| vim procul hinc remove! non est, qui debeat uri; | |
| erudit admotas ipse capillus acus.' | 30 |
| Formosae periere comae—quas vellet Apollo, | |
| quas vellet capiti Bacchus inesse suo! | |
| illis contulerim, quas quondam nuda Dione | |
| pingitur umenti sustinuisse manu. | |
| quid male dispositos quereris periisse capillos? | 35 |
| quid speculum maesta ponis, inepta, manu? | |
| non bene consuetis a te spectaris ocellis; | |
| ut placeas, debes inmemor esse tui. | |
| non te cantatae laeserunt paelicis herbae, | |
| non anus Haemonia perfida lavit aqua; | 40 |
| nec tibi vis morbi nocuit—procul omen abesto!— | |
| nec minuit densas invida lingua comas. | |
| facta manu culpaque tua dispendia sentis; | |
| ipsa dabas capiti mixta venena tuo. | |
| Nunc tibi captivos mittet Germania crines; | 45 |
| tuta triumphatae munere gentis eris. | |
| o quam saepe comas aliquo mirante rubebis, | |
| et dices: 'empta nunc ego merce probor, | |
| nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram. | |
| fama tamen memini cum fuit ista mea.' | 50 |
| Me miserum! lacrimas male continet oraque dextra | |
| protegit ingenuas picta rubore genas. | |
| sustinet antiquos gremio spectatque capillos, | |
| ei mihi, non illo munera digna loco! | |
| Collige cum vultu mentem! reparabile damnum est. | 55 |
| postmodo nativa conspiciere coma. |